Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ares

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aridis statua in Villa Hadriana

Ărēs (Aris, m.; Graece Ἄρης) in mythologia Graeca bellorum atrocissimorum, cædium trucidationisque deus est. Pertinet ad deos Olympicos duodecim, Olympioi nuncupati. Quamvis non sit gravitas venerationis eadem quam apud Græcos, assimilatus est valde a Romanis cum eorum bellorum deo Marte. Iste autem erat multo monstratior apud Romanos Aride apud Græcos.

Explanatio[recensere | fontem recensere]

Obscuræ sunt origines nominis, opinabiliter significat Ares seu "perditor" seu "exesor" seu "ultor".  Verisimiliter est ortus Ares effigie trucidante in Thracia ætate æris, et in mythologia nuncupata est ista patria eius. Sed iam in ævo Mycenico (1600-1050 AC) in continente Græca terra pervagatus fuisse monstrari potest. Fortasse etiam in sæculo proto-græco erat deus fertilitatis et eo ipso similior assimilationi eius Italicæ.

Mythus[recensere | fontem recensere]

Cum esset filius matrimonialis et Iovis et Iunonis secundum Hesiodum pertinebat ad figuras graviores in theotechnia Græca. Depingitur Ares esse ferox, atrox, inperdomabile pugnarum numen, fruens violentia et perlustrans cum bestiis, ut vescatur sanguinis eorum. Athena, sapientiæ et doli dea, exprimente fortem bellorum partem, Ares immo vero videtur esse deus ater. Iracundus, crudelis, dirus et inhumanis est, immiscitur persæpe et in mortalium prœlia et excitat de novo furorem eorum. Certamina, cruor, spoliationes clamorque gladiorum concrepantium ac rumor ossium fractionum valde delectabant eum. Vix gaudio erant ei enim artes deorum aliorum. Vitia sua eum fecerunt ingratum apud deos, immo vero odiosum.

Quamquam erat perinvisus et apud mortales et apud immortales - et pater eius Iuppiter repudiabat eum - attamen exprimebat vim masculinam ac formam bella viris solis apta putata incorporans.

Mythologice ea demonstrantur in relatione amorosa eius cum amoris dea Aphrodita : Ista enim, quamquam nupta cum honesto vero informoso fabricationis deo Hephaisto, attrahi se sentit ad eum commititque adulterium et animosum et perpetuum cum Aride. Ea re a Helio deo prodita marito zelotypo, iste fabricat omne arte sua reticulum invisibile indelebileque, quo ambos capit in flagranti. Huiusmodi captivi producentur deis ceteris, qui autem non vituperantes immo vero incipiunt cachinnum perpetuum (opinabiliter contra Hephaistum).

Ares "Ludovisi" nuncupatus, simulamen statuæ de anno 320 AC, Palazzo Altemps, Roma

Aliqui dicunt Erum, sagittiferum amoris deum, filium communem esse Aridis Aphroditæque. Præterea addicuntur secundum Hesiodum coniugio isti tam Anterus (spreti irresponsique amoris deus) et Harmonia (concordiæ dea) quam Aridis gravissimi comites Deimos (terroris deus), Phobos (horroris deus) et Enyalios (pugnæ deus).

Quam et apud ceteros deos et fama est eum habuisse innumerabilia adulteria extra mundum immortalium. Velut nuncupantur eum semper sequens invidiæ discordiæque dea Eris, auroræ dea Eos simulac plurimæ mortales.

Fœderati eius sunt Hades, Tartari dominus, Ker, necis dea, atque Ate, perturbantionis dea.

Bello Troianico durante in Troiana parte pugnabat, a hasta autem vulneratus pugnæ locus relinquendus ei fit. In Olympo monte postea ab Asclepio (medicinæ deo) sanatur et patitur se lavari a Hebe, soroe eius.

Aliqui dicunt Aridem et progenitorem Amazonum bellatricium et proxime Thraciæ habitantium esse.

Veneratio[recensere | fontem recensere]

Contrapositus assimilationi eius Romanæ haudquaquam cultus est Ares, quia videbatur iam bellum ipsum - quod gesserunt persæpe Græci in mutuos - veneratio ei esse sat. Nuncupetur autem hic et rara et gravissima exceptio Areopagus, cui dedit ipse nomen, quod autem refertur itidem de mythologia. Alii loci venerationis in Ætolia, Thessalia ac Athenis sunt; in Hermiona peloponnesica idolum eius anathema erat.

Præsentatio[recensere | fontem recensere]

Quia erat ingratus deus et ægre cultus, sæpe non erat demonstratus in artificiis, contrapositus assimiltioni suæ Romanæ. Symbola Aridis sunt: fax ardens, canis et vultur simulac - apta deo belli - gladius, galea et scutum.

stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!