Aphrodite
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Aphrodite (Petrus Louÿs)
Aphrodite e Cnido, fragmentum circiter anni 150 a.C.n.
Aphrodite (-es, f.) (Graece Ἀφροδίτη, Latine Venus), dea amoris et formae, nata est ex Urano, deo caeli, cuius emasculati semen in mare ad Cyprum ceciderat; sed in antiquiore mythologia Graeca (verbi gratia in Homeri opera) dicitur ex Dione (Oceani Tethyosque filia) Ioveque nata esse. Aphrodite nupta erat Hephaesto, sed Arem amavit; praeterea inter mortales amavit Adonidem et Anchisam, cui Aeneam, heroem Troianum peperit. In bello igitur Troiano favit Troianis, Graecis restitit. Troia deleta, dea Aeneam adiuvit, ut fugeret.
Vide etiam [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aphroditen spectant. |