Minerva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Minerva (discretiva)

Minerva (-ae, f.) est dea Romana sapientiae, belli, et pacis. Filia Iovis, nata ortaque est ex eius capite iam adulta et armata. Una dearum est, quae pomum aureum Paridis concupiverunt, sed ab eo non accepit. Graece Athena (Ἀθηνᾶ) appellata est. "Pallas" etiam est Minervae cognomen.

Origo[recensere | fontem recensere]

Minerva, dea sapientiae, medicinae, artiumque belli, est Iovis filia, postquam is deam Metem sorbuit. Cum caput magnopere sibi doleret, Iuppiter Vulcanum poposcit secure id aperire. Postea Minerva exiit, iam adulta, cum scuto, lancea, armis. Probatur alterutram virginum dearum esse, altera est Diana.

Mythi[recensere | fontem recensere]

Athena et Neptunus contenderunt, cuius nomen novae civitati daretur, quam rex Cecrops in Attica condi iusserat. Qui rem maioris momenti fecisset, illius nomen civitati daretur. Ille flumen, illa autem olivam donavit: Athenae donum maioris momenti putatum est et eius nomen civitati impositum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!