Bacchus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Educatio Dionysi, saec. I p.C.n. picta, hodie in Museo Nationali Thermarum monstrata

Bacchus (-i, m.); Graecis potius Dionysus, Romanis et Liber pater (Graece Διόνυσος, Βάκχος) in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus. Filius fuit Iovis et Semelae.

Semele a Iunone decepta Iovem suasit ut se in maiestate monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus.

Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur.

Index

[recensere] Agnomina Dionysi

Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.

[recensere] Festa

Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dionysum spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis