Trias Capitolina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Trias Capitolina (Praeneste)

Notio Trias Capitolina significat triadem deorum Romanorum Iovis, Iunonis et Minervae. Sanctuarium huius triadis Capitolium vocatur.

In tali templo erant tres cellae, quarum una cuique numini attributa signoque eius ornata erat.

Aedes Triadis Capitolinae sive Capitolia pluribus in urbibus Imperii Romani inveniuntur. Capitolium maximi momenti in monte Capitolio Romae erat.

Ante Triadem Capitolinam sic dicta "Trias archaica" sive "Trias praecapitolina", ut Georgius Wissowa coniecit, culta est, ad quam Iuppiter, Mars et Quirinus pertinuissent. Georgius Dumézil Triadem archaicam a religione Indoeuropaea repetere multis litteris demonstrare studuit.

Cum cultus Triadis Capitolinae a sacerdotibus patriciis perageretur, erat etiam sic dicta "Trias Aventina", quae ex Cerere, Libero patre et Libera constabat cuiusque cultui plebei praefuerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernd H. Krause: Trias Capitolina: ein Beitrag zur Rekonstruktion der hauptstädtischen Kultbilder und deren statuentypologischer Ausstrahlung im Römischen Weltreich. 1989
  • Georgius Wissowa, Religion und Kultus der Römer. Monaci, 1912
  • Georgius Dumézil, La religion romaine archaïque. Parisiis. 2000, ISBN 978-2228892971
  • Fritz Graf: Ceres. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 2, Metzler, Stuttgardiae 1997, ISBN 3-476-01472-X, Col. 1070–1074.
  • Francesca Prescendi: Libera. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 7, Metzler, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01477-0, Col. 140.