Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Ianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ianus (Iani, m.) fuit maximus et antiquissimus[1] Romanorum deus, cui nullus Graecus deus similis repertus est[2]; Ianuis enimvero et omnino transitibus principiisque, praeerat.

De aspectu[recensere | fontem recensere]

Huius dei aspectus est mirabilis, nam duo capita occipitio coniuncta praebet, quorum vultus alter prorsus, alter retrorsus spectat (ita in multis nummis expressus est), tamquam in transitu ianuae positus et introeuntes et exeuntes prospiceret. Itaque vel bifrons vel anceps vel geminus vel etiam nonnumquam, ut in Faliscis, quod quattuor vultus in quattuor partes versus ibi possidebat, quadrifrons cognominatus est[3]. Clavem[4] etiam et virgam manu saepe tenet, ut deus ianuarum. Ideo in precationibus per vices patulcius et clusius[5] cognominabatur.

Duos vultus velut indicium sapientiae antiqui homines interpretari solebant: et praeteritas res enim et futuras simul videre poterat. Alii nonnulli philosophi antiqui Ianum ideo duos vultus habere scriptis mandaverunt, quia simul sol et luna, Diana et Apollo esset. Nam Nigidius Figulus, philosophus Pythagoricus, hanc explicavit doctrinam, quam Macrobius nobis tradidit, tamquam Diana primo Iana appellata—id est Ianus femineus—et deinde, cum "Diva Iana" invocaretur, Diviana et postremo Diana facta esset; sed illa doctrina probatione caret. In vetustissima tamen statua, quam antiqui Romani ad tempus regis Numae referebant, Ianus digitis suis numerum 365[6]; id est numerum dierum in anno, indicare videbatur: itaque deus anni et aevi esse putabatur et, cum alii antiqui eruditi, tum et Cicero nomen Ianum ab eundo (verbum ire) ducere voluerunt[7], hunc deum cum motu et lapsu temporis coniungentes[8].

De Iano rege in Latio[recensere | fontem recensere]

Colles urbis Romae et Ianiculum trans Tiberim.

De aetate aurea in Italia[recensere | fontem recensere]

Romani antiqui, opinionem philosophi Graeci Euhemeri[9] secuti, deos homines insigni virtute praeclaros saepe fuisse putabant[10]; itaque fabulas fingebant quibus dei reges aut fortissimi viri in terris primo aetatem egerunt, ut in Iano qui Aboriginum rex primus in Latio regnavit, ubi Saturnum exulem accepit ac tutatus est. Sub illis regibus homines tam beati fuerunt ut illud tempus "aetatem auream" nuncuparent. Ianus ibi oppidum condidit cui Ianiculum nomen fuit: sic ratio reddita nominis montis qui trans Tiberim Etruriam versus ad portas urbis Romae situs erat ac Ianiculum a Iano dictum est.

De genealogia mythica[recensere | fontem recensere]

Ad exemplum fabularum Graecarum mythographi ei uxorem assignaverunt, Iuturnam, nympham aquarum quae Romae nomen dedit fonti celebri, e qua genuisset Fontem vel Fontum, deum fontium. Hae fabulae nihil antiqui habent[11] nec saepe in litteris memorantur. In Aeneide, Iuturna est soror Turni, Rutulorum regis, nec quicquam cum Iano agit. Nihilominus caput Iani modo geminum expressum in denario a triumviro monetario Caio Fonteio circa annum 114/113 a.C.n. percusso[12] a numismatistis vulgo creditur dei Fontis caput esse ob similitudinem nominis divini cum nomine gentilicio monetarii. Ovidius ei filiam a nympha Venilia partam tribuit, Canentem nomine, quae postea uxor regis Pici fuit[13]. Hoc modo Ianus una cum Saturno alterum e capitibus fiebat stemmatis quod per Latinum regem usque ad Romulum, conditorem urbis Romae, perducit.

De Iano principiorum deo[recensere | fontem recensere]

"Penes Ianum sunt prima, penes Iovem summa"[14]: sic non tam breviter quam recte de natura illorum deorum dici potuit. Nam in omnibus precibus Ianus primus deorum invocabatur ante ipsum Iovem. Mane ianuas caeli aperiebat ut diem novum nasci sineret - quocirca "Pater matutine" ab Horatio poeta invocatus est. Quot mensibus Kalendis ei sacrificabatur non minus quam Iunoni ("Ianus Iunonius"). Ianuarius mensis a Iano dictus est non quo primus in anno fuisset (nam anno 146 a.C.n. demum a mense ianuario initium cepit annus Romanorum, antea vero a Martio), sed cum ante Numam decem tantum menses annus comprenderet, a martio usque ad decembrem qui, uti nomen indicat, decimus erat, Numa duos menses Ianuarium ac Februarium addidit, ut cum solis cursu annus congrueret: isti duo menses velut transitus ac tamquam ianua inter priorem posterioremque annum fuere (purificationis ritus plurimi mense februario peracti satis demonstrant februarium terminum fuisse antequam annus novus renasceretur).[15] Postea, cum Ianuarius, fortasse ab omine nominis, ut aiunt, primus mensis factus est, tum Quintilis, Sextilis, September, October, November, December non recte nominati fuere: nam quintus, sextus, septimus, etc., non iam erant.

Quippe qui deus nascentium rerum, saepissime Ianus Pater nominatur. Eandem significationem videtur habuisse cognomen Consivius (e conserendo ? quia omnia creavit ?)[16]. Antiquitatis eius argumenta maxima haec sunt: in Saliorum carmine memoratur ut "deus divum" nec flamen tamen ei, ut Iovi, fuit, sed rex sacrorum ipse, princeps sacerdotum, cultum eius ministrabat.

De Iano ac Pace Romana[recensere | fontem recensere]

Templum Iani a Petro Paulo Rubens 1635 excogitatum et pictum. Fores aperiuntur et saeviens Bellum exit (secundum primum librum Aeneidos).

Rex Numa, pacis omni tempore fautor, Ianum in foro Argiletum versus[17] consecrasse dicitur, cuius fores bello apertas, pace autem clausas esse oporteret. Regno eius clausae permansere, postea vero post Primum Bellum Punicum peractum demum (anno 235 a.C.n.) necnon ter sub Caesare Augusto (primum post Actiacam victoriam ac bella civilia desita, anno 29 a.C.n., iterum anno 25 a.C.n. post Cantabricum bellum, tertium anno incerto[18]) sed brevi tempore denuo aperiebantur: ita sempiterna bella Romanis fuere! Nero imperator quoque, aemulatione inflatus, in asse necnon in sestertio ianuas templi Iani anno 66 clausas expressit cum hac inscriptione: PACE P[opuli] R[omani] TERRA MARIQ[ue] PARTA IANVM CLVSIT. Sed ista mera iactatio fuit imperatoris gloriae nimis cupidi. Mox Vespasianus cum filio Tito post bellum Iudaicum idem fecerunt[19]. Secundo saeculo, imperatores Marcus Aurelius filiusque eius Commodus aedem Iani fortasse[20] cluserunt. Ultima mentio huius ritus sub Gordiano III imperatore medio saeculo tertio facta est. Cum hoc officio fungitur, saepe Ianus Quirinus appellatur, qui deus belli apud Sabinos fuisse traditus est ac postea Romulo inter deos recepto adsimulatus est.

Haec ratio postea inventa ac nobis ab Ovidio[21], necnon postea a Macrobio[22], quinti saeculi scriptore, tradita est: post Sabinas virgines raptas bello inter Titum Tatium ac Romulum orto, cum Romani iterum atque iterum portam[23] urbis claudere frustra conati essent ac iam fugere coepissent, e Iani templo vim magnam aquae ferventis torrentisque erupisse ac Sabinos iam introeuntes repulisse. Ideo bello ianuae aperiuntur, ut Ianus Romanis auxilio esse possit. Dictae etiam alias ideo aperiri ut populo ad bella profecto reditus in urbem pateret, claudi vero ne qua pax ex urbe fugere posset[24]. Contra in Aeneide[25] Bellum intra ianuas clausum premitur, ne pacem laedere posset, unde Rubens argumentum tabulae pictae sumpsit.

De cultu[recensere | fontem recensere]

Die 9 Ianuarii, id est a.d V Idus Ianuarias, Agonalibus feriis aries Iano a rege sacrorum quotannis immolabatur. Alioquin frugibus deus contentus esse solebat, farre et strue[26] praecipue, vel etiam vino et ture. Quotiens enim aliis deis sacrum fiebat, primus Ianus invocabatur ac munere donabatur.

Post Numam alterum templum accepit: Gaius Duilius consul anni 260 a.C.n. ei templum in foro holitorio dedicavit, quod fortasse cum victoria navali apud Mylas coniunctum erat primo bello punico: nam paulo post asses cum prora et capite Iani apparuerunt. Quod templum ab Augusto restitutum a successore Tiberio denuo dedicatum est anno 17. Duodecim arae ibi positae erant ad duodecim menses anni.

Imperator Domitianus Ianum Quadrifrontem aedificavit quatuor portis ac quattuor vultibus quattuor diversa fora Romana tuentem.[27]

Praeterea apud antiquissimam aram in Ianiculo antiquitus colebatur et parvum sacrarium ad Tigellum Sororium habebat.

De Iano ac re nummaria[recensere | fontem recensere]

Didrachmum Romanum sive quadrigatus Iani effigiem sine barba praebens (6.27 grammata.), circa 220 a.C.n.
As Iani effigiem barbatam ac proram navis exhibens (260 grammata), circa 240–225 a.C.n.

Medio tertio saeculo a.C.n., praecipui Romanorum nummi Iani effigiem praebebant. In omnibus enim assibus post primum bellum Punicum usque ad Sextum Pompeium, id est usque ad primum saeculum a.C.n. laureatum caput Iani bifrontis ac barbati ex una parte et prora navis ex altera videtur. Illo tempore, as fundamentum totius rei nummariae Romanorum erat ac nummus aeneus maximus. In nummo argenteo ante denarium percusso quoque, quod didrachma verbo Graeco vocabant, quia duas drachmas valebat, ex una parte caput Iani laureati sine barba expressum est, ex altera vero Iuppiter in quadrigis cum inscriptione ROMA. Didrachmum illud inter primum ac secundum bellum punicum argenteus nummus Romanorum fuit. Aureus nummus quoque (rarissimus quidem!) secundo bello bello Punico ineunte percussus effigie Iani signatus est. Ita Ianus deus in nummis velut insigne urbis Romae fuit. Adeo ut scriptores quinti saeculi Ianum ipsum illos nummos percussisse et signandi aeris artem invenisse crediderint.

Nomen dei Iani idem est atque vocabulum linguae profanae quo designabant aedificium publicum in arcuatae portae figuram aedificatum, quae inter fora et vias urbanas transitum praeberet: plures iani Romae fuerunt, nobilissimus autem "Ianus Medius," ad quem nummularii et argentarii artem suam exercebant, mercatus nummarius et velut "Wall Street" quoddam Romanorum fuit.[28]

Conclusio[recensere | fontem recensere]

Ianus est deus Romanus genuinus, mythologia Graeca incorruptus. Graecis enim deis parentes, coniuges, liberi erant, quorum res gestae in fabulis narrabantur: quae omnia a Graecis Romani sumpserunt. Sed deus Romanus indigena primo vis erat quae officio aliquo fungebatur. Ianus Pater, ut porta, transitu fungebatur, inter diem ac noctem, inter praeteritum et futurum, inter pacem et bellum, inter homines et deos, inter intus et foris, etc. Tertio saeculo a.C.n., maxime quidem floruit cum velut imago urbis Romae in nummis fuit, sed popularis usque ad finem imperii Romani permansit[29].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Litterae antiquae[recensere | fontem recensere]

Exemplar sestertii Neroniani in quo templum Iani clausum expressum est.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Capdeville, Gerardus. 1973. Les épithètes cultuelles de Janus in "Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité" vol. 85/2. [1]
  • Dumézil, Georgius. 1966. La religion romaine archaique, pp. 264–265 et 322–328. Payot. (Francogallice)
  • Grimal, Petrus. 1945. "Le dieu Janus et les origines de Rome." in Lettres d'humanité, pp.15–121. (Francogallice)
  • Holland, Louise Adams. 1961. Janus and the bridge. Roma: American Academy in Rome. (Papers and monographs of the American Academy in Rome, 21.)
  • Schilling, Robertus. 1960 Janus. Le dieu introducteur. Le dieu des passages in "Mélanges d'archéologie et d'histoire" 72, pp. 89-131. [2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Fasti I.103: "Me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant."
  2. Ovidius, Fasti I.90: "Nam tibi par nullum Graecia numen habet". Nonnulli eruditi Ianum similem esse deo Etrusco "Culsans" putant. Olim coniungebatur cum alio dei nomine, "Ani", cuius nomen in iecinore Placentino legebatur.
  3. Fuit templum Iani qadrifrontis Romae in Foro transitorio (postea Forum Nervae), ab imperatore Domitiano renovatum. Martialis X,28.
  4. Ovidius, Fasti I,99. Arnobius Adversus nationes VI,25. Macrobius Saturnalia, I,9,7.
  5. Ovidius, Fasti I.129–130.
  6. Sic Plinius Maior et Macrobius. Quod certe dubium videtur: nam tempore Numae annus nondum 365 dies habebat.
  7. Quam etymologiam nonnulli ex modernis comprobaverunt, verba sanscrita yâti et yâna-s comparantes.
  8. Lucanus V,6 : "tempora ducentem Ianum". Statius IV,1,11 : "immensi reparator maximus aevi".
  9. Lactantius, Div. Inst. I,11,33sqq..
  10. Lactantius, Div. inst. I,8,8 et I,11,17.
  11. Quae genealogia, Ianum cum numinibus aquarum fontiumque coniungens, non nisi apud Christianum auctorem Arnobium reperitur : "caelo atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum". At Ovidio, Ciceroni Vergilioque ignota fuisse videtur.
  12. Crawford 290/1. Babelon, Fonteia 1.
  13. Metamorphoses XIV.334.
  14. Varro apud Augustinum, De civitate Dei VII.9.
  15. Ovidius, Fasti II,47-54.
  16. Nisi fortasse, ut Ops Consiva, Ianus quoque cum deo Conso (condere) coniunctus est : nonne res conditae ianuis clausis condi solent ?
  17. Imperatorum tempore hic Ianus inter forum Romanum et forum Iulii situs erat : Ovidius, Fasti I.257–258.
  18. Orosius (Historiae I,1,6 et VI,22,1-3) eo ipso anno quo Christus natus est portas Iani clausas tertio fuisse contendit : nam pacem Christianam cum pace Augusta confundi cupit.
  19. Orosius VII,9,9.
  20. Non enim semper digna fide est Historia Augusta. Orosius de Iano clauso inter Vespasianum et Gordianum nihil accepit (Historiae VII,19,4).
  21. Fasti I,257-276.
  22. Sat. I,9,17. Vide etiam Rutilius Namatianus De reditu suo 107-110.
  23. Quae porta Ianualis vocabatur (Macrobius I,9,17).
  24. Ovidius Fasti I.277–281.
  25. I,293-296.
  26. Strues est genus liborum in speciem digitorum coniunctorum formatum. Saepissime in sacris Iano offerebatur.
  27. Statius Silvae UV,3(9/10). Martialis X,28.
  28. Horatius Sermones II.3: 18–20. Ovidius, Remedia amoris 561. Cicero de Officiis II,87.
  29. Prudentius libro primo Contra Symmachum, 237-240

Nexus externi[recensere | fontem recensere]