Latinitas nondum censa

Ceres (dea)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Vide etiam paginam discretivam: Ceres

Deae Cereris statua in Museo Lupariensi Lutetiae.

Ceres (-eris, f.) est dea Romana agriculturae, fecunditatis, matrimoniique; eadem et conditrix legum habebatur. Filia est Saturni et Opis. Ceres Graece Demeter vocatur, quae ex Iove (Graece: Zeus) filiam Proserpinam (Graece: Persephone) et filium habet. Interpretatio Romana eam triadem Graecam, qua Demeter, Dionysus, et Core ("virgo") continentur, cum Cereri una cum patre Libero et Libera aequabat.

Notissima est fabula quod Pluto Proserpinam, dum in prato flores collegit, arripiens secum ad inferos abduxit. Ceres quaeravit Proserpinam quod filiam amavit.

Dum Ceres Proserpinam quaesivit, advenit ad Elusiam. Laboravit Metinaerae Cepheoque. 

Curavit Demophoontem, qui infans est. Postquam Ceres filiam post longos errores Sole indicante repperit, pactum est, ut Proserpina quattuor menses anni apud inferos habitaret, reliquum autem tempus apud superos. Ex quo autem agri quotannis, cum Ceres filia a matre divulsa tristitia affectus sit, steriles manent (i.e., hiems est), donec Proserpina ad matrem revertatur et rus reflorescat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!