Mars (deus)
E Vicipaedia
In religione Romana Mars (-tis, m.) erat deus belli, filius Iunonis et Iovis secundum fabulam, sed etiam solae Iunonis, quae a Flora, florem genitorem petivit. Ille deus iuventutis et naturae roboris et maris roboris: nam in antiquissimis fabulis Italicis, ille cum Tempestatibus venit et omnia iuventutis illi sacra erant. Apud Italicis uxorem Opim duxit, nam in Romae regia fanum eius deaeque fuit.
Nomen Martis Indoeuropaeum est, nam aut a mare aut a marmore venit, et deus Etruscus Maris originem Italicam habet, similiter Silvano aut Minervae. Primo deus Romanus bellator fertilitatis herbarumque et defensor pecoris arvorumque terminorumque populique, Mars postea imperium proelii attributus est et cum deo Graeco Are agnitus est. Sed apud Italicos ille fuit pater populorum et deus cultissimus ex omnibus, eo quod omnes populi Italici ab eo geniti sunt: Marsorum nomen a Marte, Hirpinorum nomen a hirpo, Sabino verbo pro lupo, Picentium a pico, sacro animali dei.
Mars erat etiam praeses deus Romae, et ut pater fabulosus fundatoris, Romulus, Mars esse proavus populi Romani habitus est.
Mars coniungit Ream Silviam, stirpes eorum Romulus et Remus erant. Romani ab ipsis nominantur filii Martis, et in ista urbe bellicosa veneratio cultusque Martis permagis erant quam in Graecia Aris.