Demeter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Demeter (discretiva)

Demeter, in regali solio sedens, Metaniram genibus nitentem manu benedicit, quae triticum triplicem porrigit, permanens arcanorum signum (Pictor Varrese, hydria figurarum rubrarum ca. 340 a.C.n., ex Apulia).
Didrachma in insula Paro in Cycladibus factum Demetrem repraesentat.
Triptolemus, Demeter, et Persephone. Pictura pictoris Triptolemi, circa 470 a.C.n.. Vas in Museo Lupariensi curatum.

Demeter (-tris, f.) (Attice Δημήτηρ; Dorice Δαμάτηρ) in religione et mythologia Graeca antiqua est dea messis, quae frumentis fertilitatique terrae praesidet, telluris vegetationem alens. Inter eius nomina culta sunt Sito (Graece σίτος 'triticum') ut victús vel frumenti dator?,[1] atque Thesmophoros (Graece θεσμός 'ordo divinus, ius non scriptum') ut signum continuationis civilizatae societatis rusticae.[2]

Demeter praeterea sanctitati matrimonii, legibus sacris, et circulo vitae mortisque praesidet. Ea et filia Persephone erant figurae maximi momenti in Mysteriis Eleusinis, quae pantheon Olympicum anteerant. In tabulis Graecis Mycenaeis Linearibus B ex tempore circa 1400–1200 a.C.n. Pyli inventis, "duae dominae et rex" eidem esse Demetri, Persephonae, Posidonique putantur.[3] Romani Demetrem Cererem vocaverunt.

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Coniuges et liberi[recensere | fontem recensere]

  1. Zeus
    1. Persephone
  2. Posidon
    1. Despoina
    2. Arion
  3. Iasion
    1. Pluto
    2. Philomelus
  4. Karmanor
    1. Eubuleus
    2. Chrysothemis
  5. Triptolemus
    1. Amphitheus I
  6. Oceanus
    1. Dmia[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eustathius Thessalonicensis, scholia de Homero, 265.
  2. Themis fuit dea Geca antiqua, corpus ordinis divini. Rempublicam ordinavit, ordinemque socialem evocavit. Finley, The World of Odysseus, rev. ed. (Viking Press, 1978), p. 78, nota 82.
  3. John Chadwick, The Mycenean World (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1976).
  4. Hesychius Alexandrinus, s.v. Dmia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burkert, Walter. 1985 Greek Religion. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Parin d'Aulaire, Ingri et Edgar. 1962. D'Aulaire's Book of Greek Myths.
  • Harrison, Jane Ellen. 1903. Prolegomena to the Study of Greek Religion.
  • Hesiodus. 1914. Theogonia et Works and Days in The Homeric Hymns and Homerica with an English Translation by Hugh G. Evelyn-White. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.
  • Kerenyi, Karl. 1967. Eleusis: archetypal image of mother and daughter.
  • Kerenyi, Karl. 1976. Dionysos: Archetypal Image of Indestructible Life.
  • Nilsson, Martin P. 1940. Greek Popular Religion. sacred-texts.com.
  • Pausanias. 1918. Pausanias Description of Greece with an English Translation by W. H. S. Jones, Litt.D., and H. A. Ormerod, M.A., in 4 Volumes. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.
  • Ruck, Carl, et Danny Staples. 1994. The World of Classical Myth.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!