Diana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina deam Romanam explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Diana" appellatur, vide Diana (discretiva).
Statua Dianae cum capreolo dextram manum lambente, Gabiis inventa (Glyptotheca Monacensis).

Diana est dea Romana silvarum, animalium, venatus, necnon lunae. Vulgo cum dea Graeca Artemide agnoscitur; quae, secundum mythos, cum fratre Apolline in insula Delo nata esse dicebatur, filia Iovis et Latonae. Ea exemplum castitatis putabatur; quercuum luci cordi ei fuerunt. Nihilominus fuit cultus Dianae proprie Italicae quae velut triadem quandam in luco Aricino cum Egeria, nympha aquatica, et Virbio, silvae deo formabat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen huius deae a stemmate radicis Indo-Europaeae *d(e)y-(e)w 'lumen caeleste" est ductum sicut dies et diespiter, id est Iuppiter, cuius flamen dialis cognominatus, et dius/divus/deus. Omnia ista vocabula ad eandem verborum cognationem pertinent atque apud Graecos Zeus/Διά/Διος, vel apud Indicos dyauh.

Diana, dea communis Latinorum[recensere | fontem recensere]

Antiquissimis temporibus, Diana dea nemus sacrum propter lacum in Latio apud Ariciam habuit ubi victimis humanis a Rege Nemorensi (sic eius minister seu sacerdos nominabatur) placata fuisse creditur. Qui Rex Nemorensis fieri volebat fugitivus servus esse et, ramo quodam in nemore decerpto, priorem regem ad pugnam provocare ac necare debebat ut in eius vicem succederet. De hoc ritu multi moderni auctores, ut I. G. Frazer in libro The Golden Bough, alius aliam interpretationem litteris mandarunt: sed de significatione huius reconditae abstrusaeque religionis inter homines doctosnon constat. Sic ad hunc morem poeta Ovidius summo acumine alludit:

Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces
Et perit exemplo postmodo quisque suo.[1]

Exeunte vero decimo nono saeculo Ariciae in fano Dianae multa ex voto dona, alumni praecipue mammas sugentes aut mascula femineaque genitalia, ab archaeologis effossa sunt, a quo apparet Dianam ibi fecunditatis deam fuisse.

Lacus ubi Diana antiquitus colebatur (hodie Italice Lago di Nemi). Tum in finibus Aricinis situs erat. Pictura octavi decimi saeculi a I. R. Cozens facta.

Ut templum apud Ariciam, templum sub regibus in Aventino monte aedificatum postquam Roma potentissima civitas in Latio facta est commune omnium Latinorum fuit. Aventinus mons tum extra pomerium, id est extra terminos augurales priscae urbis Romae, situs a plebe advena habitabatur. Asylum porro in templo Dianae fuisse creditur. Ita tunc temporis patrona mulierum et servorum et fortasse etiam plebei fuisse videtur. Festus dies Dianae Aventinae Idibus Augustis/Sextilibus, id est 13 Augusti, celebrabatur, qui servorum quoque dies festus erat.

Attamen cum imperio Romano coniuncta est. Nam Titus Livius mirandam fabulam (quam et ipse apud veteres annalium scriptores invenerat) narrat de bove eximia magnitudine et pulchritudine tempore quo Servius Tullius Romae regnabat in Sabinis nata. Vates canere coeperunt, si quis eam bovem Dianae immolasset, fore ut in civitate eius staret imperium. Itaque Sabinus quidam bovem suam agens Romam venit ut eam immolaret ac sic imperium suae civitati traderet. Sed Romanus sacerdos Dianae, qui de ea re audierat, advenientem iussit prius ad Tiberim descendere atque ibi ablui quam victimam pure et caste immolaret. Homo pius ac credulus paruit. Interea sacerdos Dianae ipse bovem immolare properavit. Sic imperium Romae permansit et cornua bovis (ob similitudinem cornuum lunae?) affixa in vestibulo templi diu conspicua fuerunt. Sed verisimilius est fabellam istam postea commentam esse quae cornuum in templo rationem redderet. Tempus quoque forsitan fabulosum sit: nonne Servius rex cum servo rege Nemorensi confunditur? Certe hoc dubium non est quin cultus Dianae antiquitus cum Sabinis coniunctus sit.

Statua Dianae venatricis in Italia inventa, exemplum Graecum imitans. Primo aut secundo saeculo (in Museo Lupariensi; "Diana Versaliarum" dicta).

Diana dea Graeco-Romana[recensere | fontem recensere]

Mox autem Diana dea, una ex duodecim maioribus deis qui in Olympo sedem suam habent et eadem quae in Graecia Artemis appellatur, sub specie castae virginis a Romanis colitur. Tanta enim fuit pudicitia ut Actaeonem qui eam nudam lavantem aspexerat in cervum reformarit atque canibus suis lacerandum tradiderit. Nam silvis et venationi (Diana Venatrix) praeest arcum et sagittas gerens, a nymphis vel cervis vel canibus comitata; filia porro Iovis et Latonae sororque Apollinis in insula Delo nata a Graecis poetis perhibetur. Nihilominus enim Diana Lunae dea esse putatur et hoc nomine appellatur sicuti frater eius Apollo deus Solis est. Lucina etiam nonnumquam appellata est ut quae parturientes feminas adiuvaret ut partus suos citius in lucem ederent (Diana Lucina). Nam illis temporibus luna sidus credebatur fetui crescenti et partui favere. Ita Cicero scripsit: ab eoque [i.e. Sole] luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi[2]. Sed apud Romanos Iuno quoque Lucina vocatur.

Inferum postremo dea facta est : nonne luna cum occidit sub orbem terrarum mergi videtur ? Antiqui certe auctores Dianam eandem esse atque Triviam (apud Graecos Hecaten) voluerunt. Itaque vel "tergemina" (Vergilius) vel "triformis" (Horatius) vel "triceps" (Ovidius) a poetis cognominata est quod Luna in caelo erat, Diana in terris, Trivia vel Proserpina in inferis. Multiplex igitur Diana dea est ac multas variasque species praebet paulatim a poetis aut a theologis in unum commixtas. Sic ab Horatio invocata est:

Montium custos nemorumque virgo,
quae laborantes utero puellas
ter vocata audis adimisque leto
Diva triformis[3]

Sic autem a Catullo :

tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Triuia et notho es
dicta lumine Luna.[4]
Diana cum nympha Arethusa a Iulio Moschetti anno 1906 Syracusis sculpta.

De Diana in antiquis nummis expressa[recensere | fontem recensere]

In multis nummis Romanis ante Caesarem Augustum tempore Reipublicae percussis effigies Dianae videtur. Nonnullos tantum denarios elegi insigniores atque infra breviter descripsi.

  • Denarius Gaii Postumi monetarii annum circiter 653 post Urbem conditam (74 a.C.n.) percussus[5]: una parte, caput Dianae capillis nodo in vertice alligatis, arcus et pharetra pone cervicem; altera parte, canis currens et venabulum.
  • Denarius Auli Postumi monetarii anno circiter 673 p.U.c. (81 a.C.n.)[6]: una parte caput Dianae simile priori, sed supra caput luna crescens et bucranium videntur; altera parte, sacerdos bovem ad sacrificium praeparans prope aram accensam.
Denarius ab Aulo Postumio Albino anno 96 a.C.n. percussus[7]: Diana cum arcu et pharetra/Pugna Regillensis.

(Hoc caput cum capillis nodatis Dianae Aventinae esse creditur quia isti duo magistratus monetales ex eadem gente orti sunt atque ille Aulus Postumius dictator qui Latinos apud lacum Regillum pugna vicit. Itaque typis denariorum suorum ad sacrificium in veteribus annalibus narratum alludunt; nam Dianam quae communis Latinorum dea esset quos tueretur eligere oportuit. Romanis autem victoriam et imperium dedit.)

  • Denarius triumviri monetalis Gaii Hosidii Getae circiter annum 685 p.U.c. (68 a.C.n.)[8]: una parte, caput Dianae cum diademate arcum et pharetram pone cervicem gerentis; altera parte, aper venabulo transfixus a cane lacessitur.
Denarius serratus circa 79 a.C.n. percussus: ex una parte caput Dianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria bigis vecta, palmam et coronam tenens.
  • Denarius Gaii Alli Balae[9] circiter annum 660 a.U.c.: ex altera parte Diana bigis cervorum vecta duas taedas tenet (haec est proprie Diana lucifera). Item denarius monetari L. Axsi Nasonis[10] circiter anno 682 a.U.c. Diana bigis cervorum vehitur, tribus canibus circum currentibus.
  • Denarius Lucii Hostili Sasernae circiter annum 705 p.V.c. 48 a.C.n.[11] Altera parte, Diana Ephesia stans cervum cornibus dextra manu tenens, hastam laeva (typus graecam statuam imitans). Item denarius L. Corneli Lentuli circiter anno 704 a.U.c. in Asia Minore percussus[12] quo consul Lentulus fugerat postquam C. Iulius Caesar Rubiconem transiit: ex altera parte statua Dianae in templo Ephesi, bracchiis in utramque partem extentis et corpore mammis cooperto.

De fontibus litterariis antiquis[recensere | fontem recensere]

  • De rege Nemorensi pauca scripsit Suetonius Tranquillus in Vita Caligulae capite 35. Vide etiam Hyginus mythographus, Fabula 261 in qua narratur quomodo Orestes signum Dianae Colchis Ariciam transtulerit (cf Ovidius Metamorphoses XIV,331 ac XV 487-490, 539-551 necnon libro tertio Fastorum 261-275 et libro primo Artis Amatoriae 259-262 ; vide etiam Valerius Flaccus, Argonauticon II,300-305. ) et Vergilius libro septimo Aeneidis versibus 761-782 a quo narratur quomodo Hippolytus, filius Thesei, sub novo nomine Virbii, primus sacerdos Dianae Aricinae factus sit. Propertius II,32:9-10. Lucanus 1.416 et 3.86. Statius Silvae 3.1(55-60).
  • De Dianae in Aventino monte templo loquitur Titus Livius libro primo Ab Vrbe condita capite quadragesimo quinto et Varro libro quinto de Lingua Latina capite septimo: "Aventinum ab adventu hominum quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum".
  • De ea Cicero sic ait libro secundo de Natura Deorum "Dianam autem et lunam eandem esse putant" et paulo infra "Diana dicta quia noctu quasi diem efficeret; adhibetur autem ad partus quod ii maturescunt."
  • Macrobius libro septimo Saturnalium capite sedecimo de luna sic ait: "Lucina a parturientibus invocatur". Confer cum Martiali, Epigrammatum libro de spectaculis, 12 et 13.
  • De Diana/Trivia/Proserpina lege Varronem libro quinto de Lingua latina capite decimo necnon libro septimo capite secundo. Item Minucium Felicem capite XXIII Octavii sui vel Prudentium, libro primo Contra Symmachum, 363-377. Vergilius quoque libro quarto Aeneidis versu DXI sic ait:
"Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae"
  • Signum egregium Dianae cum Actaeone describit Apuleius de Asino aureo libro secundo capite quarto[1]: "ecce lapis Parius in Dianam factus." Fabulam istam narrat Ovidius,libro tertio Metamorphoseon, 138-251. De castitate Dianae aliam fabulam invenies apud Statium Silvae II,3(20-30).
  • Hyginus mythographus, Fabulae 53 et 180-181, 261.
  • De Dianae appellationis falsa quadam etymologia vide si vis Varronem libro quinto de Lingua latina capite decimo sed multo rectius A. Ernout A. Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue Latine, Parisiis, 1959: sub verbo. Confer etiam (etsi dubium!) quod scripsit Macrobius ex Nigidio Figulo libro primo Saturnalium capite nono.
Apollo et Diana a Luca Cranach maiore anno 1530 picta (in Pinacotheca Berolinensi).

De Diana apud recentiores rediviva[recensere | fontem recensere]

Dianam recreaverunt pictores et sculptores eius aevi quod a Renascentia natum est et usque ad nos ipsos descendit. Nomen Dianae, potius quam Artemidis, praefixerunt quia mythologiam Graeco-romanam e fontibus Latinis hauserunt. Fabulas potius Graecas interdum illustraverunt quas saepissime in Metamorphosibus Ovidii reppererant; interdum formam virginis venatricis finxerunt nudae vel seminudae, contextu fere nullo, nomenque deae imposuerunt.

In primis Lucas Cranach maior Dianam cervo acclinantem cum Apolline anno 1530 penicillo mediaevali pinxit. Post viginti annos Ioannes Goujon, suadente rege Henrico II, Dianam similiter incumbentem spiritu renovato sculpsit consilioque libertino: hanc enim statuam rex in Castellum Anet posuit nuper structum et amasiae suae Dianae Pictavae dono daturum. Eadem statua postea ad Museum Lupariense remota tempore Belli Orbis Terrarum II perdita est (sed, gratia exemplorum antea factorum, nobis etiam nota).

Sculptor Augustus Saint-Gaudens anno 1893 Dianam arcum gerentem, sagittam intendentem, vestimenti expertem, finxit aëneam; cuius statuae hodie in Museo Artis Metropolitano Neo-Eboracensi exemplum vidimus. Inter ultimos Iulius Moschetti Picenus Syracusis in medio Foro Archimedis anno 1906 fontem construxit cui Dianam aurigam cum Arethusa, huius urbis nympha, opere caementicio confectam superposuit.

Diana cervo acclinans a I. Goujon anno 1549 sculptam (exemplum recentius).

Diana adorantes habet non antiquos tantum, sed et hodiernos inter fautores Neopaganismi et eos qui Stregheriae student.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fasti 3:271–272.
  2. De natura deorum 2:119.
  3. Horatius, Carmina 3.22.
  4. Catullus, Carmen 34. Vide etiam Senecam, Phaedra 409-423 et Agamemnon 367-381.
  5. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885: Postumia 9.
  6. Ibid. Postumia 7.
  7. Postumia 4 = Crawford 335/9.
  8. Ibid. Hosidia 1-2.
  9. Ibid. Aelia 4.
  10. Ibid. Axia 1-2.
  11. Ibid. Hostilia 4.
  12. Ibid. Cornelia 66 = Claudia 7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dianam spectant.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gordon, Arthur E. 1932. On the Origin of Diana. Transactions and Proceedings of the American Philological Association 63: 177-192.
  • Green, Carin M. C. 2007. Roman Religion and the Cult of Diana at Aricia. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-85158-0 versio imperfecta
  • Schilling, Robertus. 1964. Une Victime des vicissitudes politiques : la Diane latine, in Hommages à Jean Bayet (Collection Latomus, LXX) pp650-667.
  • Simon, Erika. 1990. Die Götter der Römer. Monaci: Hirmer. ISBN 3-7774-5310-2).