Tantalus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tantalus (-i, m.) (Graece: Τάνταλος) clarus vir Graecae mythologiae est. Traditur Tantalus filius Iovis (Graece Ζεύς) regis deorum et Pluti nymphae atque rex Sipyli fuisse nec non genitor filiorum trium quibus nomina essent Pelops et Nioba (quae etiam vocatur Niobe) et Brotea.

In fabulis accusatur furti nectaris et ambrosiae deorum; ob hanc rem Iuppiter eum claro aeternoque supplicio punivit: is catenis vinctus est et mersus in palude Stygia; erant super eum multi rami cum malis, sed quandocumque Tantalus ad ramos vel aquam procurrebat, rami surgebant et aqua se recipiebat. In alteris fabulis accusatur caedis. Tum coxit filium ei Pelops et apposuit Pelopem ad deos.