Latinitas nondum censa

Nereides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nereides in mythologia Graeca fuerunt filiae Nerei dei marini, e Doride genitae.

Nereides variatim appellantur. Hyginus enim in libro cuius titulus est Fabulae quinguaginta filias Nerei et Doridis sic Latine enumerat: "Glauce, Thalia, Cymodoce, Nesaea, Spio, Thoë, Cymothoë, Actaea, Limnoria, Melite, Iaera, Amphithoë, Agaue, Doto, Proto, Pherusa, Dynamene, Dexamene, Amphinome, Callianassa, Doris, Panope, Galatea, Nemertes, Apseudes, Clymene, Ianira, Ianassa, Maera, Orithyia, Amathia, Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Cleio, Beroë, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Arethusa, Creneis, Eurydice, Leucothoë."[1] Inter has quattuordecim (a Drymo Arethusam usque) Hyginus e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit, qui eas inter sectatrices Cyrenes congesserat.[2] Triginta et unam (a Glauce Amathiam usque) e textu Iliados dempsit, ubi Poëta etiam Haliam addit, ita triginta duo Nereides "cum omnibus aliis Nerei filiabus" celebrans.[3] Ex eisdem Hesiodus in Theogonia Glaucen, Cymothoën, Spio, Thaliam, Meliten, Agauen, Doto, Proto, Pherusam, Dynamenen, Nesaeam, Actaeam, Doridem, Panopen, Galateam, Cymodocen, Nemerten recipit, his adiungens et Protho, Eucranten, Sao, Amphitriten, Eudoram, Thetidem, Galenen, Pasitheam, Erato, Eunicen, Eulimenen, Protomedeam, Hippothoën, Hipponoën, Cymatolegen, Cymo, Eionen, Halimeden, Glauconoën, Pontopoream, Leagoram, Euagoram, Laomedeam, Polynoën, Autonoën, Lysianassam, Euarnen, Psamathen, Menippen, Neso, Eupompen, Theisto, Pronoën, quinquaginta Nereidibus ita cumulatis.[4] Quarum omnium multae et in Apollodori bibliotheca ordinantur, aliquibus omissis; ibi enim inter quinquaginta Nereides inseruntur Glauconome, Nausithoë, Pontomedusa, Plexaure, Cranto, Neomeris, Polynome, Dione, Dero, Eumolpe, Ione, Ceto.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Vergilius, Georgica 4.334-344. In libris manu scriptis peioribus duodeviginti sunt, additis "Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque" (versus 338)
  3. Ilias 18.38-49
  4. Hesiodus, Theogonia 240-263
  5. Apollodori bibliotheca 1.2.7

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mark W. Edwards, The Iliad: a commentary. Vol. 5: books 17-20 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1991) pp. 147-150
  • M. L. West, ed., Hesiod: Theogony (Oxonii: Clarendon Press, 1966) pp. 235-241

Nexus externi[recensere | fontem recensere]