Oedipus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Oedipus (discretiva)

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Oedipus (Graece: Οἰδίπους) in mythologia Graeca fuit filius Laii et Iocastae.

De patre[recensere | fontem recensere]

Laius, rex Thebanorum, Chrysippum pulchritudinis magnae causa rapuit, quadecausa pater Chrysippi Laium exsecratus est:
Filius Laii Laium necabit.
Filio Laii nato Laius iubet filium nervis pedum percussis exponere foras.
Servus Polybi, regis in Corintho, puerum invenit et eum ad uxorem eius, Periboiam, fert.
Puer Oedipus nominatur , quia pedes pueri tumidi sunt.

De oraculo[recensere | fontem recensere]

Postquam Oedipus adulescens factus est, originem suam scire poscit.
Primum Oedipus Polibum et Periboiam rogat, responso non dato, Oedipus oraculum Delphis petit.
Cui responsum est: "Patrem occideris matremque uxorem duxeris."
Itaque Oedipus non ad Corinthum revertitur, sed in Phorkem equo vehit, quia Polybum et Periboiam parentes habet.
In via angusta seni Laio obit;
cum Laius non cedere vult, Oedipus ira motus Laium et servos eius occidit.

De sphinge[recensere | fontem recensere]

Oedipus iter Thebas facit. Sed ante portas Thebarum sphinx sedet et cuique, qui Thebas intrare vult, carmen ponere solet. (Carmen: "Cui animali sunt mane pedes quattuor, postea duo, vesperi tres?" Responsum: "Homini") Si quis carmen non solvere potest, necatur. Sed Oedipus carmen solvit. Quamobrem Sphinx se in mare praecipitavit.

Creon, frater Iocastae, quae Laio mortuo sine coniuge mansit, rex in Thebis est. Inscius Iocastam matrem Oedipodis esse, Kreon ei Iocastam in matrimonium dat, ut Oedipodi pro Thebis servando Thebanorum gratias agat. Sic Oedipus rex Thebanorum factus est.

De matrimonio[recensere | fontem recensere]

Iocasta Oedipodi quattuor liberos peperit, scilicet Eteoclem, Polynicem, Antigonam et Ismenam.

De peste[recensere | fontem recensere]

Non multos annos post in Thebis pestis est.
Oraculum Delphis rogatum respondit, ut pestis duret, donec interfector Laii ex Thebis expulsus sit.
Itaque Oedipus interfectorem quaerit. Tandem Oedipus a Teiresia narratur se ipsum interfectorem esse. Quibus verbis auditis Oedipus Iocastam, matrem et uxorem, occidere vult, sed iam gladio suspenso ea vitam finit.
Tum fibula Iocastae Oedipus oculos suos traicit.
Tunc Kreon a Oedipode rex factus est. Sola Antigone cum eo in exilium eunte comitatur.

De fine vitae eius[recensere | fontem recensere]

Oraculum Delphis Oedipodi apud Eumenides refugium et quietem in perpetuum permittit.
Postquam Oedipus cum filia diu contendit Graeciam migratus est et pervenit ad silvam sacram Eumenidum. Mortalibus non licet silvam inire, tamen Oedipus intrat et ibi introitum Orci invenit.

Roman numeral 10000 CC DD.svg