Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Bellum Troianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
J. G. Trautmann pinxit Troiam ardentem

Bellum Troianum fuit bellum quod Achaei (aut Graeci) adversus Troianos gesserunt. Hoc bellum, inter gravissimos mythologiae Graecae eventus, narratum est in multis litterarum Graecarum operibus, praecipue in Homeri Iliade et Odyssea.

Dicitur huius belli causa esse Helena, Menelai regis Lacedaemoniorum uxor,quae a Paride, Priami regis Troianorum filio, rapta et ad urbem Troiam (vel Ilium) invecta est. Menelai causam susceperunt nobilissimi Achaeorum duces: Achilles, Ulysses, Nestor, Aiax, Diomedes, Idomeneus. His omnibus imperavit Menelai frater Agamemnon, rex Mycenarum. Exercitus Graecorum Aulidem convenit, sed Deorum iussu, a ventis adversis classis in portu retenta est. Agamemnon filiam suam Iphigeniam in ara Dianae consecratae immolando deos placavit. Asiae litus advexerunt Graeci, et castra posuerunt ante Troiae moenia.

Urbs Ilium, obsessa per decem annos, defensa fuit Hectoris fortitudine et concursu totius Asiae. Achillis ira, cui Agamemnon Briseida captivam eripuerat, Graecos in summum discrimen adduxit. Nam ipse, Agamemnonis iniuria non lata, abdidit se in tabernaculo, ita Troianis profligare Graecos permittens. Arma tamen sua Patroclo amico concessit, quibus indutus ille ab Hectore caeditur. Tum Achilles, ulciscendi amici causa, Hectorem provocat caeditque; et cadaver Hectoris, currui iunctum, circum urbis moenia ter raptatur. Corpus tamen hostis defuncti Priamo patri eo redditur ut sepeliatur.

Deinceps Achilles, Paridis sagitta dolose percussus, interit. At Graeci equum ligneum fabricantur, cuius in alvum fortissimos ducum suorum includunt. Equum linquunt in litore, et reditum in patriam simulant. Troiani hanc machinam, quam Graeci dixerant dedicatam esse Minervae, intra urbis moenia transportant, diruta murorum parte. Noctu, bellatores Graeci e lateribus equi erumpentes arce potiuntur, domos incendunt, Priamum et Priami filios trucidant, reginam Hecubam filiamque eius Cassandram atque Andromachen, Hectoris viduam, captivas abducunt. Troia capta ad solum diruta est.

Fontes historiae[recensere | fontem recensere]

Hanc historiam partim narravit poeta Homerus in carmine epico Ilias nominato; in Odyssea narratur ut Troia capta sit. Alii composuerunt carmina ad historiam complendam destinata, Cypria, Ilias Parva, Aethiopis, Iliu Persis, sed haec carmina deperdita sunt. Permulti alii scriptores secuti sunt illis, inter quos:

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!