Euripides

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Statua Euripidis in Museo Vaticano.

Euripides (Graece Εὐριπίδης) (c. 480406 a.C.n.) fuit poëta tragicus Graecus, natu minimus e tribus clarissimis tragoedis Atheniensibus. Dum enim vivit, laudibus Aeschyli et Sophoclis obscuratus vixit. Fabulis suis eatenus novas inusitatasque res scaenicas produxisse videtur, ut quasi praeco novae aetatis haberi possit. Itaque feminis concessit partes solito maiores. Etiam animi motus titubationesque heroum vel maximorum exhibuit. Iustissime refert Aristoteles Sophoclem dixisse se exponere homines ut esse debent, Euripidem autem ut sunt[1]. De fabulis Euripidis permultis duodeviginti tantum integrae aut paene integrae ad aetatem nostram defluxerunt. Etiam fragmenta complurium tragoediarum supersunt.

De vita Euripidis[recensere | fontem recensere]

Scriptores antiqui vitarum inventores quam audacissimi erant. Saepenumero etiam factorum nobilium ignoratione neglegentiaque scripserunt. Paene omnia, quae de vita privata Euripidis scimus vel potius legimus, hausta sunt e vitis, quarum fides in tritissimis rumusculis esse videtur.

De Euripidis vitae testimoniis[recensere | fontem recensere]

Quicquid de vita Euripidis cognoscere possumus e paucis nec satis certis testimoniis eruendum est. Primum quidem confitendum est Aristophanem unicum esse testem aequalem. Quamquam a compluribus philologis infestus saepe habetur testis, proficiscendum est tamen ab hoc modo intellegendi: Quicquid de Euripide dixerit Aristophanes, verum (nempe cum grano salis) iudicandum est, nisi falsum esse demonstrari potest. Haec igitur habemus testimonia vitae Euripidis[2]:

  • Dicta Aristophanis.
  • Vita Euripidis (Βίος Εὐριπίδου) ab Satyro, biographo et philosopho, saeculo tertio a.C.n. collecta.
  • Vitae incertorum auctorum (vulgo Γένος καὶ βίος collectio vocata).
  • Aulus Gellius, Noctes Atticae 15,20.
  • Sudae lexicon s.v. Εὐριπίδης 3693, 3694 et praesertim 3695 Adler.
  • Thomas Magister, Scholia Euripidea (initio saeculi millesimi quadringentesimi).
  • Mentiones ab Aristotele[3], Plutarcho, Athenaeo aliisque factae.

De vita privata[recensere | fontem recensere]

Ora Salaminis ubi in spelunca quadam Euripides sua opera scribebat.

Pauca de vita poëtae tam memorabilis cognovimus. Communem fere secuti opinionem eum dicimus die 23 Septembris anno 480 a.C.n. in Salamine insula natum esse, eo videlicet die, quo Xerxis ingens exercitus ab Atheniensibus dissipatus est. Vix tamen ulli alii homini antiquitatis dies natalis tam exquisite discriptus est, et ideo rerum peritis persuasum est diem illum a chronographis antiquis datum esse, ut ita gloriam illustri augerent tragoedo. Vero propius esse videtur Euripidem aliquot annos ante 480 natum esse. Marmor Parium eum indicat anno 485 a.C.n. natum esse.

De pueritia Euripidis non satis multa certo scimus. Clito (Κλειτώ) mater fertur agrestia olera vendendo victum quaesivisse, cum Mnesarchus (Μνήσαρχος) pater tradatur fuisse caupo. Nihil reapse obstat, quin fidem huic notitiae habeamus, namque Aristophanes, fons unicus aequalis, mentionem matris eius saepe facit. Etsi ignobili loco natus esse videatur Euripides, tamen opes eum non defecerunt ad librorum copiam parandam, qua instructus esse traditur. Adulescens in spelunca quadam Salaminis solebat scriptitare, quae etiam hodie ab archaeologis Euripidis spelunca vocatur.[4] Narratur pater filio nato de fato consuluisse astrologum quendam, qui respondit puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore.[5] Quod responsum pater interpretatus est ad victorias athleticas pertinere; itaque ad palaestram delatus est Euripides adulescens, ut athletarum artificiis exerceretur, invitus quidem, ut testantur hi versus ex Euripide excerpti:[6]

Licet innumerabilia mala sint in Graecia, Κακῶν γὰρ ὄντων μυρίων καθ᾿ Ἑλλάδα,
nihil est athletarum genere peius. οὐδὲν κάκιόν ἐστιν ἀθλητῶν γένους·

Mox vero ad philosophiae studia transgressus auditor fuisse fertur multorum praeceptorum, inter quos praesertim Anaxagoras physicus est numerandus. Itaque ab Alexandro Aetolo dictus est "boni Anaxagorae alumnus" (ὁ δ' Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαίου).[7] Etiam "philosophus scaenicus" nuncupatur.[8] Cum Socrate eatenus coniunctus fuit familiaritate, ut essent qui fabulas autumarent quasdam Euripideas esse "Socraticis clavis firmatas" (Εὐριπίδας σωκρατογόμφους).[9] Constat quidem neminem sua tantum indole ad sollertiam niti posse. Quae cum ita sint, fieri non potuit, quin Anaxagorae institutio vel Socratis consuetudo quam maximam vim ad ingenium Euripidis colendum habuerit. Et scimus Socratem fuisse admiratorem Euripidis.[10]

Imago Euripidis ad exemplar Graecum anni 330 a.C.n. aetate Romana facta. Museum Pio-Clementinum Vaticanum, Aula Musarum ("Sala delle Muse").

Quo anno aetatis se tragico certamini primum dediderit, testimonia inter se differunt. A fide vix abhorret, si dicimus poëtam viginti fere annorum primis fabulis a se in medium prolatis mediocrem tantum sibi favorem apud populum conciliavisse. Paulatim vero facilioribus auribus acceptus videtur esse, et anno demum 441 a.C.n. primum tulit praemium fabula, quae ad aetatem nostram non est conservata. Dum vixit quinque tantum tulit praemia; sextum adhuc post obitum.

Eam in praestantiam crevit, ut ab Aristophane dignus visus sit iocis obici. In Acharnensibus (a. 425), Thesmophoriazusis (a. 411) nec non in Ranis (a. 405) Aristophanes personam Euripidis in scaenam producit. Interdum in aliis quoque fabulis Euripidis mentionem facit. False tamen rem iudicare videntur ii, qui Euripidem ab Aristophane opprobriis exagitari maleque mulcari dicunt. Re vera elocutionem verbaque edita Euripidis aliorumque tragoediorum iocosis imitationibus vertit in risum, sed alucinari videntur qui nimiam acerbitatem Aristophani imputent. Fieri potest, ut a toto theatro non amaretur Euripides,[11] quo factum esse videtur, ut testimonia quaedam posteritati tradita (sicut Vita Euripidis a Satyro exarata) vituperatorum vocem redderent. Notissimus est Cephisophon ille, qui ab Aristophane commemoratur Euripidi praesto fuisse in tragoediis scribendis.[12] Vitae quidem posteriores Cephisophontem etiam faciunt cum uxore Euripidis moechantem. Utcumque res se habeat, de ea tacet Aristophanes.

Traditur autem Euripides duas habuisse uxores, Melito et Choerilen. Utra utram secuta sit, et quare bis uxorem duxerit Euripides, nescimus. Gellius[13] quidem autumat eum duas simul uxores habuisse, cum mulieres in maiorem modum exosus fuerit. Etiam Suda Euripidem facit mulierum osorem. Constat quidem Euripidem in plurimis tragoediis exagitasse mulieres, at optimum de hac re testimonium a Sophocle datum Hieronymus Rhodius memoravit: Sophocles, cum quidam Euripidem diceret mulieres exosum esse, "in tragoediis quidem", inquit, "verum in lecto mulierosus".[14] Utique, filios habuisse dicitur tres, Mnesarchidem mercatorem, Mnesilochum actorem, Euripidem denique, qui natu minimus aliquot fabulas patris edidisse fertur.

Fama est Euripidem, cum Orestem anno 408 docuisset, ad Archelaum, regem Macedoniae, se contulisse[15], seu quod adversariorum ludificationum pertaesus fuerit, seu quod rerum publicarum turbationem effugere voluerit. Quamquam tam multum in hac "fuga voluntaria" positum est, tamen in dubium vocata est. Si enim Macedoniam profectus erat ibique mortuus, nonne iusto iure Aristophanem opinemur huius rei mentionem fecisse?[16] Ita quidem, dummodo hoc argumentum ex silentio respiciamus certam non tribuere scientiam. Communem quidem opinionem secuti Euripidem dicimus apud Archelaum tres adhuc scripsisse tragoedias, Bacchas scilicet Iphigeniamque Aulidem ac tertium, cuius etiam nomen nos fallit[17].

De morte Euripidis plerumque hoc narratur: in Macedonia anno 406 animam efflavit a canibus laceratus. Eius corpus sepultum est prope Arethusam in convalle duobus rivis inrigata.[18] Traditur Athenienses frustra ab Archelao rogavisse, ut Athenis poëtam sepelire possent. Itaque Athenienses cenotaphium exstruxerunt epigrammate ornatum.

De Euripide tragoedo[recensere | fontem recensere]

Euripides certaminibus parum prosperabatur sua aetate, nam quater tantum, dum vixit, primas tulit. Fortasse demirabatur populus, cur fabulas laxiore quadam compage doceret quam Sophocles, tragoedus sua aetate maximus habitus; cur heroes a priscis auctoribus honoratos faceret instar hominum dubitanter praveque agentes; cur feminarum personas fingeret se solito ardentiore animo gerentes. Quibus de causis certe dentibus Aristophaneis mordebatur. Post obitum autem Euripides magnam iniit gratiam theatri, et aetate Hellenistica quam maxime florebat. Etiam nunc vigore suo excellent fabulae Euripideae, quippe quae eas tractent res, quae velut semper instantes hominum animos moveant.

Ad notionem de fabularum cohaerentia haud facile pervenitur. Variae enim videntur fabulae animosque interdum in contraria vocantes. Euripides quid de philosophia, religione, politica, ethica cogitaverit vix potest simpliciter e textibus colligi, nam res a variis partibus tractat prout quamque personam dramatis facit loquentem. Sed dubium non est, quin alio fuerit animo in mores tralaticios ac tragoedi natu maiores. Sophistarum enim argumentis persuasus veterum opiniones in dubium vocabat. Ipse tamen dubitationes nolebat novis persuasionibus dispellere.

Electra ad Agamemonis sepulcrum a Frederico Leighton picta.

Arti scaenicae excolendae maxime profuit. De insolitis virtutibus heroum fato divino obnoxiorum non iam narrabat sed potius de infirmitate hominum inopinatis rerum condicionibus submissorum. Fabulae Oresteae optimum dant specimen heroum inversorum. In Electra fabula, persona inscripta non iam est filia regis aulam Agamemnoniam habitans sed agricolae simplici nuptum data. Quae cum ita sint, tota fabula est in vita rustica omni ornatu carenti collocata. Incultus etiam exitus fabulae ab Euripide expositus: Electra et Orestes in ulciscendi furore cruentum committunt facinus, quo facto tamen momentum amittunt. Nihil in conscientia aliud restare videtur nisi facinoris crudelitas. Denique duo videmus iuvenes fati inscios, quorum in animis scrupuli haerent. Orestes autem fabula eorundem vices posteriores exponit: Argivi Oresten et Electram punire volunt, Orestes animi perturbatione commotus aegrotat, ambo vitam servare omnibus modis conantur.

Praesertim hominis naturae cognitione animique affectionum expositione aliis excellit Euripides tragoedis suae aetatis. Qua sapientia psychologica figuras creat vitae humanae simillimas, quae etiam nostrae aetatis lectores delectant, quamquam dicendum est eum id non egisse, ut personas fingeret animo ingenioque integras; potius id egit, ut animos spectantium moveret vividis actibus personisque dubitatione aestuantibus. Profecto aliquid novi est quod Euripides personas facit non nutu divino sed potius suo arbitrio animique motu agentes. Imago personae Euripideae contrarias naturae proprietates habere potest, veluti Medea, cuius in corde amor maternus cum maritum ulciscendi cupiditate contendit; veluti Agamemnon, qui per speciem nuptiarum Iphigeniam, filiam suam, in castra arcessit diis immolandam. Quo facto tamen amore paterno deflexus verba sua renuntiat. Persona Euripidea potest etiam fabulae decursu mutari, veluti Iphigenia in fabula eiusdem nominis: Simulac de sorte sibi futura audivit, primo maerore formidineque afflicta Agamemnonem patrem, ut sibi parceret, precabatur. Demum autem ultro ac libenter se praebet immolandam Graecorum salutis causa.

Eventa civilia maxime Euripidis intererant. Non aliter ac alii tragoedi, qui annos difficillimos Persici et Peloponnesiaci bellorum vixerant, Euripides insaniam belli bene perspexit. Numquam tamen ipse civilium rerum fluctibus se immersit, sed in umbratile vitae genus incumbens fabulis potius docere quam delectare volebat. Quae voluntas exemplis docendi quam clarissime videtur in ea quam de Troadibus composuit fabula:[19] Post Troiam captam Achaei in castris suis Troades captivas inter se dividunt. Fabula non solum de calamitatibus feminarum commoventer narrat sed etiam de eo admonet, quod bellum etiam victores pessum dat. Euripides hanc fabulam anno 415 dedit, quo anno classis magna ab Atheniensibus ad Siciliam expugnandam missa est. Duobus post annis Athenienses acerbam cladem acceperunt. Forsitan Euripides hac fabula populares suos a bello parando dissuaserit.

Euripides identidem aliquatenus ultra limites tragoediae et comoediae saliebat, qua re posteritati exemplum proposuit. Multae enim tragoediae Euripideae scaenas ostentant plane ridiculas, veluti Hercules, qui in Alcesti ebrius fabulatur bene epulatus; veluti Ion, qui in fabula eiusdem nominis moleste fert, quod vir quidam se patrem dicens necopinato illum amplecti conatur. In Bacchis crudelia miscentur ridicularibus: Cadmus et Tiresias senes, alter claudus, alter caecus, alter altero innixus, bacchantes contendunt maenadibus aequari; Pentheus autem vi Dionysii affectus vestem femineam accipit gerendam mitraque ornatus dicit se binos videre soles binasque Thebas.

Sunt etiam fabulae Euripideae, quae parum proprie tragoediae appellantur. Praesertim Iphigenia in Tauris et Helena et Andromeda fabulae sunt argumento quodam romantico ita sertae, ut personae principales multas post vicissitudines animum suspendentes minasque discriminum per evasiones periculosas ad conclusionem felicem perducantur. De his fabulis dubitari licet, an propius ad Menandreum genus iam accesserint.

De textus traditione[recensere | fontem recensere]

Manuscriptorum Euripideorum sunt duae familiaeː una decem fabulas ad usum scholarum circa secundum saeculum p.c. selectas nobis cum philologorum antiquorum scholiis tradidit. Haec decem erantː Hecuba, Orestes, Medea, Phoenissae, Alcestis, Andromache, Hippolytus, Rhesus, Troades, Bacchae. Aetate Byzantina posteriore tres tantum in scholis adhuc legebanturː Hecuba, Orestes, Phoenissae. Forte quadam felici nonnullae aliae fabulae sine scholiis ad aetatem nostram pervenerunt. Quarum tituli omnes litteris E aut H aut I incipiunt[20] unde colligitur tomus aliquis fuisse operum omnium alphabetico ordine digestorum. Omnes tamen ultimo a recensione grammatici Aristophanis Byzantii derivantur qui in bibliotheca Alexandrina editionem e multis exemplaribus concinnavitː orthographiam stabilivit, partes lyricas in strophas et versus (côla) divisit, tragoedias singulas argumento instruxit. Ante eum enim textus corruptior tam a scribis quam ab actoribus et choregiis qui fabulas docebant circumferebatur[21]. Post Aristophanem Didymus historicis commentariis additis scholiis multum contulit in quibus saepe memoratur. Papyri antiqui peiorem textum plerumque praebent quam manuscripti Medii Aevi.

Editio princeps quinque fabularum iam apud Laurentium de Alopa Florentiae anno 1494 typis mandata erat, reliquae anno 1503 Venetiis apud Aldum Manutium in lucem prodierunt. Sedecimo saeculo ineunte Desiderius Erasmus duas Euripideas fabulas Latine vertit[22].

Opera[recensere | fontem recensere]

Vide etiam indicem fabularum Euripidearum

Tragoediae[recensere | fontem recensere]

Mors Hyppolyti a Laurentio Alma-Tadema picta.
Conscientia Orestis a Guillelmo Adolpho Bouguereau picta.

De tragoediis Euripidis permultis septendecim tantum integrae ad aetatem nostram defluxerunt.

  1. Alcestis (Ἄλκηστις), secundas tulit 438.
  2. Medea (Mήδεια), tertias tulit 431.
  3. Heraclidae (Ἡρακλεῖδαι), c. 430.
  4. Hippolytus (Ἱππόλυτος), primas tulit 428.
  5. Andromacha (Ἀνδρομάχη), c. 425.
  6. Hecuba (Ἑκάβη), c. 424.
  7. Supplices (Ἱκέτιδες), c. 423.
  8. Electra (Ἠλέκτρα), c. 420.
  9. Hercules (Ἡρακλῆς), c. 416.
  10. Troades (Τρωάδες), secundas tulit 415.
  11. Iphigenia in Tauris (Ἰφιγένεια ἐν Ταύροις), c. 414.
  12. Ion (Ἴων), c. 414.
  13. Helena (Ἑλένη), 412.
  14. Phoenissae (Φοίνισσαι), c. 410.
  15. Orestes (Ὀρέστης), 408.
  16. Bacchae (Βάκχαι), primas tulit 405 (auctore mortuo).
  17. Iphigenia Aulidensis (Ἰφιγένεια ἐν Αὐλίδι), 405.

Fabula Satyrica[recensere | fontem recensere]

  1. Cyclops (Κύκλωψ), 408.[23]

Dubia[recensere | fontem recensere]

  1. Rhesus (Ῥῆσος), tragoedia in corpore Euripidis servata, plerumque ab auctore incerto saeculo IV a.C.n. composita esse putatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Arte poetica cap.25ː 1461a.
  2. Marie Delcourt, "Les biographies anciennes d'Euripide", L'Antiquité Classique, 1933ː 271-290.
  3. Ars Rhetorica III.15.8.
  4. http://www.salamina.gr/english/euripidescave.htm. (Nexus ruptus)
  5. Gellius, Noctes Atticae 15.20.2.
  6. Euripides, Autolycus frg. 242.1-2 Nauck (apud Athenaeum, Deipnosophistae 10 p. 413c); Latine convertit Usor:Neander.
  7. Gellius, Noctes Atticae 15.20.8.
  8. Athenaeus, Deipnosophistae 13 p. 561a.
  9. Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 2.18.
  10. Aelianus, Variae historiae 2.13; etiam Cicero, Tusculanae disputationes 4.29.63.
  11. Aristophane (Vespae 1365-1372, 1376-1377) auctore scimus Euripidem praesertim iuvenibus placuisse.
  12. Aristophanes, Ranae 944.
  13. Noctes Atticae 15.20.6.
  14. Athenaeus, Deipnosophistae 13 p. 557e Εἰπόντος Σοφοκλεῖ τινος ὅτι μισογύνης ἐστὶν Εὐριπίδης, ἔν γε ταῖς τραγῳδίαις, ἔφη ὁ Σοφοκλῆς· ἐπεὶ ἔν γε τῇ κλίνῃ φιλογύνης. Latine reddidit Usor:Neander.
  15. Aristoteles libro quinto Politicorum 10.20.
  16. Ita interrogat Scullion (2003), qui non sine iure Aristophanem testem ducit non esse praetereundum.
  17. Alcmeon ad eandem trilogiam pertinuisse creditur. Quin etiam Archelaus inscriptam tragoediam in regis honorem composuit. Cf. Edmund Stewart, "Tragedy and Tyranny: Euripides, Archelaus of Macedon and Popular Patronage", Dialogues d'histoire ancienne, 2021ː 81-101.
  18. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.2.2.; Plinius, Naturalis historia 31.19; Vitruvius, De Architectura 8.3.
  19. Croally (1994).
  20. Addito quidem dramate satyrico Cyclope cum littera K.
  21. Donald J. Mastronarde, "Text and transmission" in A companion to Euripides, 2016ː cap. II. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  22. Thomas Baier, "Érasme traducteur", Anabases, 2015ː 99-111. Euripidis tragoediae duae, Hecuba et Iphigenia in Aulide, latinae factae... Basileae, 1522. Prima editio apud Iodocum Badium anno 1506 in lucem prodierat.
  23. Seaford (1982).

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Latine[recensere | fontem recensere]

Barbare[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon