Agamemnon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Agamemnon (discretiva)

Persona fatur Agamemnonis

Agamemnon (Agamemnonis, m.) erat figura mythologicae Graecae.

Secundum fabulas, erat rex sive Argorum sive Mycenarum, Atrei filius Menelaique frater, cuius uxor erat Helena. Ille Clytemnestram, Helenae sororem, in matrimonium duxit, ex qua et tres filias, Iphigeniam, Electram, Chrysothemidem, et unum filium, Orestem, progenuit. In ea expeditione, quam Graeci ob Helenam raptam adversus Troianos susceperunt, omnium consensu universi exercitus dux declaratus est. Quo in bello decimo demum anno victoria potitus, a Clytaemnestra uxore, adiuvante Aegistho, qui cum illa viro absente adulterii consuetudinem habuerat, interfectus est, relicto filio Oreste, qui postea indignam patris necem ulciscens matrem una cum adultero interemit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg