Cerberus
E Vicipaedia
Cérberus (-i, m. ; Graece: Κέρβερος) est monstrum, filius Typhonis Echidnaeque, canis immanis tribus capitibus (quinquaginta apud Hesiodum, centum autem apud Horatium), qui portam taenariam custodiebat. Collum eius horrebat serpentibus venenum continentibus. Custos inferorum ante antrum Stygis (flumen in Orco) vigilabat. Non impediebat mortales quin inirent, sed exire non passus est. Qui cum Cerbero certare audebant, tametsi iam mortui sunt, sine misericordia a Cerbero dilacerabantur. Cerberus tamen domitus est a Psyche, Orpheo, Hercule. Deus Pluto (deus), rex inferorum dominusque Cerberi, cum Cerbero saepe depingitur.
Fontes [recensere]
- Apollodorus 2.5.12.
- Hesiodi Theogonia 310–312, 769–774.
- Homeri Ilias 8.366–368.
- Ovidii Metamorphoses 7.408–419, 10.65–67.
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |