Titanes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Titan

Titanes (Titan, -is m., interdum Titanus -i m.; Graece Τιτάν) sunt generatio antiqua immortalium in mythologia Graeca, Urani et Gaeae filii. Urano devicto, Cronus, Titanum minimus natu, mortales immortalesque regebat (quod regnum cognomen aetatis aureae meruit) usque ad Titanomachiam, id est, bellum quod Zeus (seu Iuppiter), Croni filius, in patrem gerebat una cum fratribus Poseidone et Hade. Titanes victi in Tartarum incarcerati sunt.

Uranus a Saturno (i.e. Crono) castratus, a Vasari pictus.

Origo Titanum[recensere | fontem recensere]

Hesiodus inter filios et filias Gaeae enumerat duodecim quos Urano peperit: sunt Oceanus, Coeus, Crius, Hyperion, Iapetus, Thea, Rhea, Themis, Mnemosyne, Phoebe, Tethys et Cronus.[1] Eis Uranus ipse nomen Titanum dedit.[2]

Nomina Titanum[recensere | fontem recensere]

In fontibus variis Titanes sic enumerantur:

Pelliculae selectae de titanibus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodus, Theogonia 132-138
  2. Hesiodus, Theogonia 207