Gigantes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gigas a Francisco Goya pictus. Museum Pradense Madriti.

Gigantes (gigas sg., m) erant genus animantium humana quidem facie sed prodigiosa magnitudine atque ingentibus viribus, qui in pluribus mythologiis (Nordica, Vasconica et Graeca, exempli gratia) terras incoluisse primis mundi temporibus dicuntur.

Gigantes in mythologia Graeca erant filii deae primaevae, Terrae, et deos de caelo exturbare voluerunt, ut in eorum vicem regnarent. Montes Thessalos Oetam, Pindum, et Olympum cumulaverunt, ut in caelum exirent. Postremo tamen victi sunt et poenas dederunt. Bello inter deos et gigantes "Gigantomachia" Graece nomini fuit. Fuerunt etiam gigantes qui non perierunt in gigantomachia sed ex posterioribus fabulis noti sunt, ut Antaeus vel Tityus.

In Biblia[1] scriptum est gigantes ante diluvium vixisse atque ex filiabus hominum ab angelis degeneribus genitos fuisse, qui e caelo in terras descenderunt. Postea etiam Goliath gigas fuisse dicitur, scilicet quod vir insigni altitudine[2] erat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad gigantes spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber Genesis
  2. Plus tribus metris altus erat, si libro Samuelis credimus.