Epimenides
E Vicipaedia
Epimenides (Graece Ἐπιμενίδης), vates Cretensis cui attributi sunt versus philosophici antiquis noti, floruit ut videtur saeculo VII seu VI a.C.n. Inter septem sapientes saepe enumeratus est. De vita eius varia dicuntur Diogenes Laertius,[1] Plutarchus.[2] et Athenaeus.[3] Eodem Epimenide adscriptum est carmen mythologicum, titulo Cretica, e quo fragmenta pauca supersunt, fortasse ab alio quodam poëta composita.
Si Hieronymo credimus, titulus versuum Epimenidis philosophicorum fuit Oracula. Verbatim citantur versus fere novem, e quibus celeberrimus est "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri" (quae sententia inter philosophos posteriores nomine "Paradoxi Epimenidei" recipitur).
Notae [recensere]
- ↑ Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 1.109-115 (Vorsokr. 68 A 1)
- ↑ Plutarchus, "Vita Solonis" 12
- ↑ Neanthes Cyzicenus apud Athenaei Deipnosophistas 603c
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Epimenidem spectant. |
Bibliographia [recensere]
- "68: Epimenides" in H. A. Diels, W. Kranz, edd., Die Fragmente der Vorsokratiker (1a ed., 1903; 4a ed., 1922; 6a ed. 1951-1952)