Actaeon
E Vicipaedia
Actaeon in cervum mutatur et a suis canibus lacessitur (Fons in palatio Casertino)
In mythologia Graeca Actaeon erat filius pastoris Aristaei et Autonoes, per patrem nepos dei Apollinis, per matrem nepos Cadmi, Thebarum conditoris, et pronepos dei Martis. A centauro Chirone in Boeotia educatus esse perhibetur.
Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse Artemidi/Dianae, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in Dianam forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel Ovidium vel Hyginum, qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.
[recensere] Fontes
- Ovidius,libro tertio Metamorphoseon, 138-251.
- Hyginus mythographus, Fabulae 180-181.
- Apuleius de Asino aureo libro secundo capite quarto.
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Actaeon in Dianam et nymphas nudas incurrit. Tabula a Titiano picta.