Simonides
Simonides fuit poeta lyricus Graecus. Natus est in insula Ceo ubi poesiam musicamque didicit et paeanes (carmina) Apollini composuit. Athenis habitavit Hipparcho et Hippia regentibus; Hipparcho mortuo ad Thessaliam movit. Post victoriam Marathonis, rediit Athenas, postea in Siciliam, ubi usque ad mortem mansit. Erat amicus Themistoclis et Pausaniae; poeta lyricus Bacchylides nepos eius erat. Poesia bello contra Persas populo Graeco dedit magnum ad patriam defendendam impulsum.
Apud Romanes elegiae eius clarissimae fuerunt. Catullus locutus est "lacrimis Simonideis", scilicet tristissima occasione. Liber "Protagoras" Platonis interpretationem carminis Simonides a Protagoras et Socrates tractat.
Sententiae [recensere]
Quidam solent in arte poetica mentionem eius sententiae facere : "Poesia est pictura loquens, pictura autem poesia muta", ex quo oritur in Arte poetica Horatii locus communis "ut pictura poesis". Est auctor definitionis Iustitiae : " iustitia est alicui dare quod ei debetur. Etiam illud:
-
- Ὦ ξεῖν᾿, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις ὅτι τῇδε
- κείμεθα τοῖς κείνων ῥήμασι πειθόμενοι.
- Ὦ ξεῖν᾿, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις ὅτι τῇδε
apud Thermopylas ei attributum est.
Editiones [recensere]
- M. L. West, Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati (Oxonii: Clarendon Press 1971-1972; editio nova 1989-1992; in uno volumine impressa 1998. ISBN 0-19-815266-3) [fragmenta elegiaca (Graece)]
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |