Dodona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dodonae collocatio in Epiro
Despectus in reliquias templorum Dodonae
Equus alatus, Donarium (saeculi sexti a.C.n. medii ex Dodona, nunc in Museo Lupariensi asservatum

Dodona (Graece Δωδώνη ) fuit sanctuarium et oraculum Graeciae antiquae in regione Epiro ab urbe hodierna Ioanninorum ad austro-occidentalem versus situm. Secundum post Delphorum oraculum in Graecia habitum est. Iovis cultus cum hoc oraculo coniunctus ex cultu antiquiore ortus esse videtur, a quo caerimoniae posteris inenodabiles petunt. Homerus[1], Aeschylus[2] alii quercum in fano Dodonaeo oraculum dedisse docent. Praeterea sacerdotes columbarum volatum sonumque interpretati sunt et postea sorte petitionibus responderunt. Duobus chiliometris ab urbe antiqua distans vicus hodiernus homonymus situs est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias 16, 233–245; Odyssea 14,327–330 = 19,296–299.
  2. Aesch., Prometheus


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!