Magia (mystica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: magia

"Circulus Magicus" anno 1886 pictus ab Ioanne Guiliermo Waterhouse.

Magia[1] (-ae, f.), etiam ars magica[1] (-tis, f), est ars modo supernaturali res mutandi vel portendi. Qui magia utitur dicitur magus aut maga.

Ad res actuales mutandas vel futuras portendas, magus potestates supernaturales seu extraordinarias appellat, verbis, precibus, formulis, potionibus, sussuris, saltationibus, instrumentis, et aliis ritibus agendis. Inter res supernaturales invocatas ad causam sunt animae et daemones.

Baculum magicum quo magia effectatur. Latine dixit: "Vi veri universum vivus vici."

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen magia provenit ex verbo Graeco μαγεία, mageía seu "fascinatio" vel "deceptio", quod invicem provenit ex verbo Persico Magus, significans sacerdotem Medicum.

Imago popularis[recensere | fontem recensere]

Popularis magarum imago ubi per caelum in scopis volitant.

Origines[recensere | fontem recensere]

Hans Baldung Grien: Magae, Tabula secata anno 1508.

Magia in populari medicamenti et remedii studio incepit. Magus quidem primitus medicus Persicus vocatur. Plerumque in pagis materfamilias et veteres feminae, quorum munus erat coquere, ut magae fungebant.

Remedia traditionalia preces, saltationes, potiones, et diaetas speciales includebant. Magae herbas, fungos, radices, et ranas secundum traditiones coquebant ut iura aut theae medicinales creantur. Saepe hi remedii naturam psychotropicam ostendebant, qua animae et manes videntur. Vulgus quamobrem medicinam haud ab potestatibus supernaturalibus distinxerunt.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo creditus est duo genera principalia esse: Magia bona et mala vel alba et nigra. Primae origo Deus est, secundae Diabolus. Exemplum magiae nigrae Simon Magus fuit, albae Salomon. Sanctos creditus est miracula facere posse.[2]

Persecutiones[recensere | fontem recensere]

Pictura in Monasterio Rila in Bulgaria, quae magiam traditionalem popularemque condemnat; Saeculi 19.
Lapis ruber aetatis Graecae cum Herculis effigie viribus supernaturalibus praeditus.

Neopaganismus[recensere | fontem recensere]

Genera[recensere | fontem recensere]

In cultura populari[recensere | fontem recensere]

Magia visissima est in genere culturae popularis phantasmate, saepe in eius subcategoria phantasmate mediaevali, et quando magia adhibeta est, in multis rebus culturae popularis sermo Latinus usum habet, quando artem magicam exercere per aliquid dicere.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad magiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009
  2. Jacques le Goff: Kultur des europäischen Mittelalters, Knaur: Monaci et al. 1970, p. 784.

Roman numeral 10000 CC DD.svg