Chaos
E Vicipaedia
Mare chaoticum
Multi homines dicunt chaos (Graece: Χάος) rudem indigestamque (rerum) molem esse, ut Ovidius dicit: Ante mare et tellus et quod tegit omnia, caelum, unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles.
Haec opinio est falsa, nam Chaos a verbo Graeco kháo vel khaíno derivat.
Ille nomen proprie significat barathrum, vastitatem hiantem patentemque in profundum.
Hinc ponitur pro immenso illo, vacuo et caliginoso spatio, in quo, iuxta Hesiodi sententiam, haec rerum universitas creata est.
Et caelum a cavatione est ortum, unde omnia apud Hesiodum, a Chao, a cavo caelum.
Apud Graecos, chaos fuit cosmo oppositum.
[recensere] Chaos in mathematica
Chaos theoria est mathematicarum physicarum atque mechanicarum pars, quae chaotica systemata describit.

