Aeschylus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aeschylus poeta tragicus Athenis quinto saeculo a.c.n., cui erat filius Euphorion. Oresteia sola trilogiarum quae Athenis scripta sunt tota superest.

[recensere] Vita Aeschyli

  • Anno 525 vel forsitan 519 Eleuside natus est
  • 499-6 fabulas docere coepit
  • 490 apud Marathonem pugnavit
  • 484 primo tempore palma ornamentus est
  • 472 palma quartiens ornamentus est, quorum dramatum unum erat Persai
  • c. 470 Siciliam primo tempore invisit
  • 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
  • 467 palma ornamentus est propter tetralogiam Thebaiam
  • c. 466-59 palma ornamentus est propter tetralogiam Danaidem
  • 458 palma ornamentus est propter Oresteiam

[recensere] Septem quae supersunt tragoediae

Vide etiam Index fabularum Aeschylearum

[recensere] De Aeschyli exitu

Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis