Theocritus
Vide etiam paginam fere homonymam: Theocritus Chius
Theocritus (Graece: Θεόκριτος) poeta Graecus erat, natus Sicilia in insula post mortem Alexandri Magni (saeculo III a.C.n.). Materia carminum lata est a vita pastorum et a moribus rusticis, igitur hoc poeticum genus Bucolicum nominatur. Graece scripsit Dorice. Diligens lector Theocriti erat Vergilius, qui eum imitatur in libris bucolicis.
Pauca scimus de vita eius sed aliquae suis e scriptis inferimus. Natus est probabiliter Syracusis et diuturne insulam Coum habitavit ab Hierone Syracusarum tyranno protectus et a Ptolemaeo II Philadelpho in Alexandria, ubi etiam habitavit et Callimachum cognovit. Dramaticam poesin pulcherrime miscit ad lyricam in idyllia circiter triginta, quae carmina sunt cum dialogis inter pastores bubulcosque (qui Graece dicuntur boukoloi, unde vox ad bucolicum genus designandum nobis venit) amoris narrantes aegritudines in medio irrealis amoenissimorum locorum Arcadiae. Epigrammata quoque scripsit. Bucolicum continuaverunt genus Moschus Syracusanus et Bion Smyrnaeus. Longus imitatus est rem bucolicam in fabula titulo Daphnis et Chloe et Vergilius in Bucolicis sive Eclogis. Reortús auctores Ioannes Boccaccius et Iacobus Sannazarus genus coluerunt bucolicum in fabulis.
Opera [recensere]
- I : "Thyrsis" (Θύρσις ἢ Ὠιδή)
- II : "Pharmaceutria" (Φαρμακεύτρια)
- III : "Amaryllis" (Ἀμαρυλλὶς ἢ Κῶμαστής)
- IV : "Pastores" (Νομεῖς)
- V : "Viatores seu Bucoliastae" (Ὁδοιπόροι ἢ Βουκολιασταί)
- VI : "Bucolici cantores" (Βουκολιασταί)
- VII : "Thalysia" (Θαλύσια)
- VIII : "Bucolici carminis cantores" (Βουκολιασταί)
- IX : "Pastor sive Bubulci" (Νομεύς)
- X : "Operarii sive Messores" (Ἐργατίναι ἢ Θερισταί)
- XI : "Cyclops" (Κύκλωψ)
- XII : "Aites" (Ἀΐτης)
- XIII : "Hylas" (Ὕλας)
- XIV : "Cyniscae amor sive Thyonichus" (Κυνίσκας Ἔρως)
- XV : "Syracusiae sive Adonidis festum celebrantes" (Συρακούσιαι ἢ Ἀδωνιάζουσαι)
- XVI : "Charites sive Hieron" (Χάριτες ἢ Ἱέρων)
- XVII : "Laudatio Ptolemaei" (Ἐγκώμιον εἰς Πτολεμαῖον)
- XVIII : "Helenae epithalamion" (Ἑλένης Ἐπιθαλάμιος)
- XIX : "Favorum fur" (Κηριοκλέπτης)
- XX : "Bubulcus" (Βουκολίσκος)
- XXI : "Piscatores" (Ἁλιεῖς)
- XXII : "Gemini" (Διόσκουροι)
- XXIII : "Amator" (Ἐραστής ἢ Δύσερως)
- XXIV : "Herculiscus" (Ἡρακλίσκος)
- XXV : "Hercules leonis interfector" (Ἡρακλῆς Λεοντοφόνος)
- XXVI : "Lenae seu Bacchae" (Ληναὶ ἢ Βάκχαι)
- XXVII : "Colloquium Daphnidis et puellae" (Ὀαριστύς)
- XXVIII : "Colus" (Ἠλακάτα)
- XXIX : "Amores" (Παιδικά)
- XXX : "In mortuum Adonidem" (Εἰς νεκρόν Ἄδωνιν)
- Fragmentum : "Berenice"
- Epigrammata
Nexus externi [recensere]
- Idyllia (Graece, Neograece)
- Idyllia: versiones Andreae Lang et C. S. Calverley apud gutenberg.org (Anglice)
- Idyllia: versio C. S. Calverley (Anglice)
- Idyllia: versio J. M. Edmonds (Anglice)
- Idyllia (Francogallice)
- Idyllia nonnulla cum subsidiis (Graece, Theodisce)
- Idyllia (Theodisce)
Bibliographia [recensere]
- Editiones et versiones operum
- J. M. Edmonds, transl. The Greek Bucolic Poets. Cambridge: Harvard University Press, 1912 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- A. S. F. Gow, ed., Theocritus. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed. 2 voll. (Graece, Anglice)
- Theophilus Kiessling, ed., Theocriti reliquiae. Berolini: Libraria Weidmannia, 1819 (Graece, Latine) Textus apud archive.org
- Harry C. Schnur, transl., Theokrit: übersetzt und kommentiert. Reutlingen, 1975. ISBN 978-3-87421-054-6 (Theodisce)
- Ioannes Henricus Voß, transl. Tübingen, 1815. 2a ed.
- Philologica et historica
- M. A. Harder, R. F. Regtuit, G. C. Wakker, edd., Theocritus. Groningae, 1996
- Richard Hunter, Theocritus and the archaeology of Greek poetry.Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996
- K. Lembach, Die Pflanzen bei Theokrit. Heidelbergae, 1970
- Peter Levi, "People in a landscape: Theokritos" in Hellenistic history and culture ed. P. Green (Berkeley: University of California Press, 1993) pp. 111-137
- O. Skutsch, "The Singing Matches in Virgil and in Theocritus" in Bulletin of the Institute of Classical Studies vol. 18 (1971) pp. 26-29
- Susan A. Stephens, Seeing double: intercultural poetics in Ptolemaic Alexandria. Berkeley: University of California Press, 2003 ISBN 0-520-22973-8 Paginae selectae