Neoplatonismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Neoplatonismus est terminus technicus ab hominibus doctis recentioris aetatis adhibitus, quo indicatur multum differre inter praecepta ipsius Platonis et cogitata philosophorum quorum primus Ammonius Saccas (c. 175 – 242), philosophus Alexandrinus, profertur, et quorum principatum tenet Plotinus (c. 205 – 270), discipulus Ammonii. Alii philosophi eiusdem generis suo loco nominabuntur. Hi tamen philosophi a posteritate Neoplatonici appellati ipsi se Platonicos dicebant arbitrati se heredes Academiae doctrinam Platonis conservare et explicare. Habent sua iura ambae opiniones.

Fortasse etiam scholam Platonicam Alexandrinam appellare possumus, nam Alexandriae Ammonius docuit, Plotinus studuit. Alexandriae etiam Origenes (c. 185 – 254), cuius theologia Neoplatonismum satis olet. Constat Origenem etiam viam ad doctrinam Arianam concipiendam aperuisse. Haec doctrina Christiana Neoplatonismo mediocriter quidem imbuta fidem ecclesiae valde commovit, nam fideles in novam theologiam ratione hominis coercitam produxit.

Neoplatonismus non solum ecclesiam agitavit sed postea etiam philosophiam scientiarum naturalium, praesertim philosophiam mathematicae, ditavit.

Neoplatonici[recensere | fontem recensere]

Neoplatonicorum doctrina[recensere | fontem recensere]

Constat cogitata Platonis cum tempore commutata esse. Quae cum ita sint, mirandum non est, si cogitata discipulorum successorumque multifariam novis emphasibus commutata sunt. Philosophia mutabilitate vivit, quam cogitandi et colloquendi commercium efficit. Itaque idoneum arbitratu esse videtur Neoplatonismum tenorem cogitandi e Platone ortum servavisse. Sed fieri non potuit, quin et Aristotelicorum et Stoicorum cogitata lamberit.

Ratio metaphysica Neoplatonicorum cum monismo idealistico congruit. Itaque Unum a Plotino — Platone duce — praesumptum positumque est, ex quo ineffabili principio alia entia totius universi per emanationes exstiterunt. Distinxit enim tres gradus rerum vel hypostases 'condiciones', quae serie hierarchica inter se ordinatae sunt. Hypostases primariae sunt Unum (Ἕν) vel Bonum (Ἀγαθόν), Intellectus (Νοῦς), Anima (Ψυχή). Affirmavit hanc trinitatem hierarchicam satis esse ad rerum naturam explanandam.

Quonam munere philosophico funguntur hypostases illae? In Re publica Platonis duae viae cogitandi, ascensus et descensus, proponuntur. Philosophus, cum ascendit, ex mendaciis sensibilium se liberat et ad id, quod verissimum principium est, dirigitur. At satis non est ad summum Unum vel Bonum pervenisse, nam deinde ordiendus est descensus, quo demonstratur, quo modo quaeque hypostasis a superiore quaque dependeat. Plotinus, cum de ascensu explicat, dicit philosophum primo Animam, deinde Intellectum, postremo Unum reperire. Reversus autem, cum descendit, Intellectum ex Uno, Animam ex Intellectu emanare videt.

Homines corpus materiale et in tempore mutabile habent. Etiam animam privatam quisque habet. Secundum Plotinum, quaeque anima privata partim tantum et imperfecte ostendit id quod Anima universa perfecte ostendit, nam re vera est una Anima sola, quae tamen multitudinem animarum in se continet velut in potentia. Atquin Anima non potest esse hypostasis suprema, nam eadem in tempore quoque versatur. Itaque si quis ex opinionibus falsis ad materiam et tempus pertinentibus liberari vult, non iam Anima niti sed ad Intellectum, hypostasim superiorem, dirigi debet.

Pace Platonis, Plotinus affirmat ideas Platonicas in Intellectu immanere eiusdemque partes necessarias esse. Intellectus, cum ideas contemplat, recordatione vel anamnesi usus suam indolem structuramque propriam reperit. At ne Intellectus quidem omnino expers est temporalitatis, nam conscientia sui suarumque idearum immanentium notitiam multitudinis postulat, quae notitia non intuitione immediata valet sed ratiocinatione nititur. Notitia tamen ratiocinativa temporalitate, quare etiam materia rerumque falsitate, aliquantulum quidem contaminata est. Itaque ne Intellectus quidem potest hypostasis suprema esse.

Intellectus differentiam cogitantis et cogitati usque sustinet, qua ratione natura rerum non potest revelari in toto. Unum non potest definiri. Apparet repente (ἐξαίφνης) – ut summum bonum (καλόν) apud Platonem (Symp. 210e) – non vi Intellectus. Unum illud Bonum non aditur nisi simplici impetu intuitionis, nullis inferendi gradibus factis. Ubi Unum agnitum est, unio mystica adest.

Ascensu facto descensus incipit, quo itinere inferior quaeque hypostasis ex superiore concluditur. Haec emanatio in tempore non fit, nam nulla mutatio est, sed de primordiis entium agitur et, quibus condicionibus logicis alterum ab altero dependeat, inquiritur. Intellectus emanat ex Uno, quia est, quo modo Unum se intelligere possit. Quidquid Intellectu de Uno percipitur procul est a perfectione, atquin optimum usu est. Anima autem mutabilitatem et temporalitatem veritati Intellectu perspectae addit.