Aves (Aristophanes)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aves, Gr. Ὄρνιθες, comoedia Aristophanis apparuit anno 414 a.C.n. in festo Dionysia, secundam palmam capiens.

Personae[recensere | fontem recensere]

Euelpides, Peithetairos vel Peisetairos, minister, upupa, chorus avum, sacerdos, poeta, haruspex, alia

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Duo viri Athenaei, Euelpides vel Bona Spes et Peithetaros/Peisetaros vel comes suadendi capax ex Athenis fugerunt ut res publicas atque lites ibi vitarent. Tereum petunt, virum ex fabulis cum Athenis conectum, qui upupa factus est. Apud Tereum Peithetairos consilium mirandum proponit: ut urbem in nubibus condant, quo loco intercipientes nidorem vel fumum victimarum ab hominibus in terra interfectarum sicut obsidentes deos superent. Peithetairos persuadet choro avum hostili ut aves mundum quondam regnaverunt et eum regnare rursus possunt. Omnes aves iam consentiunt, deinde in secunda dramatis parte nova urbs in caelo, quae Νεφελοκοκκυγία (Anglice saepe 'Cloudcuckooland') nominatur, accipit peregrinos non gratos. Omnes peregrini dimittuntur. Deinde cives novae urbis deam Irin minantur; dein nuntius declarat hos cives avum causa furere. Tres alii peregrini--homo qui patrem ferit, poeta Kinesias, sycophanta--dimittuntur, antequam Prometheus dicit hanc Peithetairi obsidionem deis deabusque nocere, legationem venturam esse, Peithetairum debere puellam Basileiam uxorem poscere. Di tres consentiunt condiciones Peithetairi accipere; in ultima scaena Peithetairos splendens rex in caelo novus intrat.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]