Sympheropolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Sympheropolis

Sympheropolis[1] (Russice Симферополь, Ucrainice Сімферополь, tr. Simferopol' , e Graeco Συμφερούπολις, i.e. 'urbs utilitatis'; Tartarice Crimense Aqmescit, Акъмесджит, i.e. 'meschita alba') est urbs in parte media paeninsulae Crimaeae ad flumen Salgir. Circa 336 milia incolarum habet, quorum 66,7% Russi, 21,3% Ucraini et 7,0% Tatari Crimenses sunt.

A mense Martio anni 2014 de facto ad Russiam pertinet, sed in hoc statu non agnita est ab Ucraina, adhoc Crimaeam sibi postulante (in positione sua a multis civitatibus sustineta). Secundum divisionem foederalem Russiae, Sympheropolis est sedes administrativa Rei Publicae Crimaeae atque Districtus Foederalis Crimensis. De iure Ucrainica tamen metropolis Rei Publicae Autonomae Crimaeae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Loco Sympheropolis nostri temporis in antiquitate exsistebat metropolis regni Scythici, Neapolis Scythica vocata. Tempore regni Crimaeani eo loco condita est urbs nomine Aqmescit. Mense Februario anni 1784 iussu Catharinae II imperatricis Russiae loco urbis illius metropolis nova Crimaeae condita est, quae nomen Sympheropolis recepit.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sympheropolin spectant.