Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magnum urbis Leopolis insigne tempore novo
Insigne urbis Leopolis tempore Rei Publicae Poloniae secundae
Insigne urbis Leopolis tempore Austriaco

Leopolis (Ucrainice: Львів, Lviv ; Polonice: Lwów) est urbs circa 730 000 incolarum in Ucraina occidentali sita et metropolis regionis Leopolitanae. Urbani Leopolitani appellantur.

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem

Leopolis, saeculo XIII (circa 1256) a Daniele, rege Rutheniae, condita nomine filii sui Leonis appellata, fuit caput urbsque magna Regni Galiciae et Lodomeriae. Anno 1349, urbs a rege Poloniae Casimiro III capta erat et postea, anno 1772, una magnarum civitatum Poloniae erat. Anno 1772, in Austriam incorporata est. primo bello mundano confecto, in Poloniam reverta est, sed post secundum bellum mundanum Unioni Sovieticae adiuncta, tum in finibus Ucrainae.

Leopolis tres Catholicas sedes archiepiscopales habebat: rituum Latini, Graeci, et Armeni.

Multi Poloni clari Leopoli nati sunt vel ibi vivebant. Multi eorum in sepulcris Łyczakowski sepulti sunt.

Illo tempore magna colonia Iudaica Leopolin incolebat, nam quarta pars incolarum Iudaei erant.

Nunc pars maxima (81.1%) incolarum Ucraini sunt.

Cives[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Univeristas[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopolin spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!