Victor Nekrasov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Victor Platonis filius Nekrasov (Russice Виктор Платонович Некрасов, tr. Viktor Platonovič Nekrasov; natus 17 Iunii 1911 Kioviae, mortuus 3 Septembris 1987 Lutetiae) erat scriptor Russicus Sovieticus.

Particeps Belli Magni Patrii (inter alia, pugnae Stalingradensis), Necrasov nonnullos libros de bello illo scripsit, et factus est notus ob narrationem suam In fossis Stalingradi («В окопах Сталинграда»), anno 1946 publicatam, pro qua anno 1947 Praemio Staliniano ornatus est. Decenniis 196197 Italiam, CFA et Franciam visitavit, de itinere suo summaria scripsit, qui ut vitam terrarum capitalisticarum laudantia in Unione Sovietica damnabantur. Opiniones liberales politicas sustinens et exponens, Necrasov anno 1973 exclusus est e Factione Communisitca Unionis Sovieticae, cuius socius erat ab anno 1944. Anno 1974 emigravit, Lutetiae habitabat.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!