Babij Jar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vallis ubi trucidatio evenit.

Babij Jar (Russice: Бабий Яр, Ucrainice:Бабин Яр) velut fossa mulierum est fossa ad Kioviam urbem Ucrainae sita, ubi gravis caedes facta est a Nazistis. Nam Belli Orbis Terrarum Secundi temporibus, cum Nazistae Unioni Sovieticae bellum intulissent, anno 1941, die 29 et 30 Septembris, eo loco 33,771 Iudaei sunt occisi a SS, sub directione Fridrico Ieckeln, quod scelus ex omnium holocausti (vel Hebraice Soae) facinorum maxima caedes semel facta fuisse videtur. Demetrius Szostakowicz ad versus Eugenii Evtušenko de hac re conscriptos Symphoniam tertiam decimam composuit, quae etiam ipsa Babij Jar inscripta est. Nostro tempore ex decreto Unionis Sovietiae ad fossam illam victimis monumentum publice est erectum.