Tibur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tibur
Tivoli
Vexillum Tiburis
Imago Tiburis

Villa Estensis

Nomen lingua loci: Tivoli
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Romana
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 58′ 0″ Sept., 12° 48′ 0″ Ort.
Altitudo: 235 m supra mare
Area: 68,50 km²
Incolae: 63 580 (2012)
Spissitudo: 776,57 per km²
Vici: Campolimpido, Favale, Balnea Tiburis, Villa Hadriana
Res aliae
N. cursualis: 00019
Praefixum: 0774
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 058104
N. tributarius: L182
Nota autocineti: RM
Nomen incolarum: Tiburtes vel Tiburitini
Patronus: Sanctus Laurentius
Dies sollemnis: 10 Augusti
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Tibur[1] (Italiane: Tivoli) est oppidum Italiae et municipium, circiter 63 600 incolarum, in Regione Latio et in Provincia Romana situm. Urbani Tiburtes vel Tiburitini appellantur.

Vergilius Tiburis "superbi" mentionem facit in Aeneidis libro septimo:

quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.

Sententia[recensere | fontem recensere]

Epitheton "Tibur superbum" nunc est sententia et pars insignis oppidi, quod in indice UNESCO Mundi Hereditatis perscribitur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Via quae ad Tibur ducit.

Tibur monte Catillo eminatum iacet in Apenninis montibus qui sunt montes Tiburtini eo loco quo aquae Anienis in planitiem Latii cadunt.

Tibur, quod a Roma duobus et triginta chiliometris distat, est terminus Viae Tiburtinae Roma provenientis. Haec via continuatur via Valeria quae adversum marem Hadriaticum ducit. Nostra aetate haec viae appellantur "strata statalis 5" (Italiane Strada statale 5 Via Tiburtina Valeria).

Tibur conectum cum Roma via ferraria regionale quae ferrovia regionalis FR2 Roma ducit ad Piscariam et incipit ad stationem Thermarum Romanam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempora antiqua[recensere | fontem recensere]

Fama fert Tiburem anno 1215 a.C.n. conditum esse eo monte quo postea acropolis oppidi erat et quo nunc sunt templum Vestae et templum Sibyllae.[2] Fuit colonia Albae Longae urbis. Vetustissima quae supersunt urbis antiquae reliquia sunt partes moenium quae saeculo IV a.C.n. aedificari putantur.

Tempora Romana[recensere | fontem recensere]

Saeculo I a.C.n. Tibur a Lege Iulia municipium factum est.

Anno 338 a.C.n., Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis imperii Romani capiti. Anno 286 a.C.n., Marcus Valerius Maximus Potitus consul Romam et Tibur via consulare quae appellatur Tiburtina connexit. Hadrianus imperator annis exinde ab anno 118 usque ad annum 134 sub monte Tiburis suam villam aedificavit. Hadriano autem mortuo villa dilabatur. Nonnullorum historicorum sententia imperator Aurelianus Zenobiam postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit anno 273 ad Tibur in exilium misit.

Anno 547 in bello Gothico, Belisarius oppidum munivit, sed postea miles Totilae urbem destruxit. Bello finito Tibur factum est ducatus Byzantinus. Postea pars factum est patrimonii Petri. Postquam Carolus Magnus Italiam expugnavit comes pro imperatore Tibur regnavit.

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

A saeculo IX Tibur erat oppidum sui iuris, ubi consules electi regnabant. Anno 1001, Otto III oppidum expugnavit, quod exinde papa regnat. Annis 1140 et 1141 gestum est bellum Tiburtinum inter Romam et Tibur. Tiburtini victi coacti sunt ut papam Innocentium II agnoscerent.

Saeculo XIII, Tibertini imprimis partem Gibellinam sequebantur. Saeculo quarto decimo, in magno schismate occidentale Tiburtini sicut alii regionis Italiae septentrionalis partibus papae Urbani VI favebant in antipapam Avenionensem Clementem VII.

Saeculo XV, incipiente primum Ladislaus I rex Neapolitanus deinde miles conducticius Braccius Montonus qui statum pontificium capere conarentur ante oppidum repulsi sunt. Anno 1447, Alphonsus V rex Aragoniae ibi per annum habitabat.[3]

Nova aetas[recensere | fontem recensere]

Iacobus Philippus Hackert (Jakob Philipp Hackert) anno 1783 aquas cadentes Tiburtinas pinxit.

Anno 1522, Hadrianus Papa VI omnem libertatem Tiburis tollit, et oppidum factum est pars status Pontificii.[3] Primum anno 1527 Columnenses, deinde 1547 milites Ducis Albani qui bellum in papam Paulum III gerebat civitatem spoliaverunt. Papa Paulus III sedem habet Tibure aestate anni 1539. Ibi excipit Ignatium de Loyola et probat 3 Septembris anni 1539 eius "primam Societatis Jesu instituti summam" qua societas Iesuitarum est condita.[4] Tibure anno 1560, Villa Estensis cura Hippolyti II Estensis aedificata est.

Anno 1835, Gregorius Papa XVI villam Gregorianam condidit, quae est hortus.

Anno 1944 aëroplanum CFA Tibur supervolat. In terra horreum Germanicum pyrobolis ictum ardet.

Bello mundano altero cum Germani via Valeria septentrionem versus se reciperent Anglo-Americani ut ferrivias et alia itinera a Roma ad mare Hadriaticum ducentes interrumperent et Tibur civitatem quae ad viam Valeriam iacet aëroplanis et telis severe aggressi sunt. Germani Tibur occupantes et sanguinolento modo multos qui hac in regione versarentur partisanorum greges propulsabant, et, cum se reciperent, vias et pontes demoliebant.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Numerus negotiationum hac in tabula per sectores oeconomicos redditur:[5]

Sector qui est
Agricultura
Sector qui est
Industria
Sector qui est
Aedificatio
Mercatura
et refectiones
Deversoria
et popinae
Commeatus, horrea,
communicatio
Servitia Ceterae Summa
135 529 781 1807 344 208 1012 297 5113

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Tibur est sedes episcopalis Dioecesis Tiburtinae, Dioecesis Apostolicae Sedi recte subiectae.

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Campolimpido, Favale, Tivoli Terme (già Bagni di Tivoli), Villa Adriana, Arci.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verg. Aen. 7.630; Hor. Carm. 2.6.5.
  2. Communis pagina interretialis
  3. 3.0 3.1 (Italiane) Italia da scoprire - Viaggio nei centri minori, Touring Club Italiano, éditions Touring, Mediolani, 1996, pp. 315-319.
  4. (Anglice) St. Ignatius de Loyola and the Early Jesuits de Stewart Rose (Novi Eboraci: The Catholic Publication Society), 1891, pp. 263-264.
  5. (Italiane) Lo scenario economico provinciale. Dati e analisi 2009 Camera di Commercio di Roma, p.298.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburem spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!