Antiochia ad Orontem

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Antiochia)
Wikidata Antiochia ad Orontem
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 36°12′9″N 36°9′38″E
Numerus incolarum: 377 793
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Antakya

Gestio

Procuratio superior: Hatay

Geographia

Territoria finitima: Defne, Altınözü, Samandağ, Arsuz, Belen, Kırıkhan, Kumlu, Reyhanlı, Harem District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ala, Kielia

Vide etiam paginam discretivam: Antiochia (discretiva)

Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου sive Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη "Magna Antiochia"), hodie Turcice Antakya, est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Antakya

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Qui urbi nomen patris sui indidit[1]. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Caput provinciae Syriae fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in imperio Romano obtinebat, post ipsam Romam et Alexandriam[2]. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Collocatio Antiochiae in Turcia.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[3]

Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica XVI.2.4
  2. Flavius Iosephus, Bell. Iud. III.29
  3. Secundum actus apostolorum (11.26): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Campbell, Sheila. 1988. The Mosaics of Antioch.
  • Downey, Glanville. 1974. A History of Antioch in Syria.
  • Petit, Paul. 1955. Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 36°12′9″N 36°9′38″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam ad Orontem spectant.