Hadrianus (imperator)
E Vicipaedia
Publius Aelius Traianus Hadrianus (24 Ianuarii 76–10 Iulii 138) fuit imperator Romanus ab 117 usque ad mortem suam anno 138.
Hadrianus in Hispania firmae familiae colonorum natus est. Cognatus praedecessoris Traiani fuit, qui, ex uxore sua, Hadrianum esse successorem suum cum maxime sub mortem suam dixit.
Regnum Hadriani insigne ab inopia bellorum erat. Victorias Traiani in Mesopotamia reddidit, habens eas non posse defendi. Inertia exercitus a ratione Hadriani ad emuniendum limitum cum munimentis perpetuis exacerbata est. Horum inclutum Vallum Hadriani in Britannia est, etiam limites contra Danuvium Rhenumque cum munimentis, castellis, stationibus, et speculis ligneis muniti sunt. Ad sustinendos animos inter milites exercitationes adsiduas instituit et coram exercitum recensuit.
Hadrianus fuit patronus artium. Villa Hadriani in Tibur aedificavit, et Romae Pantheon Marci Agrippae cum fronte aeneo depingens duodecim deos Graecos extendit. Amator etiam fuit bonarum artium Graecarum. Anno 125, Graeciam invisit et Panhellion, comitia civitatibus in Graecia Asia Minoreque, instituit. Imperator amorem cum iuvene Graeco Antinoo habuit, qui anno 130 in Nilo periit. Saucius a dolore Hadrianus urbem Antinoöpolis aedificavit, eum inter deos retulit, et multa monumenta cum imagine eius mandavit.
Hadrianus primo misericors Iudaeis, promittens Hierosolymas, adhuc in ruina postquam Titus urbem delevit anno 70, renovare. Iudaei autem cum urbem paganum aedificare vellet offensi sunt. Hadrianus etiam novum templum dedicatum Iovi aedificavit et circumcisionem proscripsit, quam esse lacerationem habuit. Anno 132, Simon Bar Kokhba rebellavit. Rebellio anno 135 oppressus est, sed caesi Romani graves erant. Imperator religioni et fastis Iudaicis interdixit et monumenta ipsius Iovisque in templum statuit. Provincia Iudaea Syria Palaestina factus est, cum capite Aelia Capitolina, olim Hierosolyma. Iudaei in urbe ingredi interdicti sunt.
Hadrianus anno 138 mortuus est, et ab Antonino Pio successus est.
[recensere] Fabulae
- Memoriae Hadriani, anno 1951 a Margarita Yourcenar scripta.
[recensere] Fontes
- Aelius Spartianus, de Vita Hadriani in Historia Augusta.
- Aurelius Victor, Liber de Caesaribus, capite XIV.
- Cassius Dio, in parte Historiae suae deperdita quidem sed a monacho Byzantino Xiphilino abbreviata ac sic nobis tradita.
[recensere] Alia coepta Vici
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aelium Hadrianum spectant. |

