Lucius Flavius Silva Nonius Bassus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Flavius Silva Nonius Bassus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Propinquus Salvii Liberalis erat; patria eius Urbs Salvia erat, ubi amphitheatrum aedificavit. Cursum honorum tresvir capitalis coepit, deinde tribunus militum Legionis IV Scythicae fuit, tum quaestor, tribunus plebis erat et legatus Legionis XXI Rapacis militavit. Nerone imperatore in senatum adlectus, Vespasiano et Tito regnantibus inter praetorios numeratus est. Circa annos 73 ad usque 80 legatus Augusti pro praetore provinciae Iudaeam administravit. Anno 73 vel 74 Masadam oppidum expugnavit et Bellum Iudaicum finivit. Anno 81 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 551


Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VIII et Titus Caesar Vespasianus VII
Consul
81
cum
Lucio Asinio Pollione Verrucoso
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus VIII et Titus Flavius Sabinus