Flavia Domitilla

E Vicipaedia
Imago Flaviae Domitillae anno 1553

Flavia Domitilla (nata ignoto anno, mortua ante annum 69) uxor imperatoris Vespasiani fuit.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Liberalis Ferentii natus scriba quaestoris erat. Quo de natu ingenuo iudicium factum est. Fuit delicata Statilii Capellae equitis e Sabrata in Africa[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 38 Tito Flavio Vespasiano nupsit, qui tum aedilis fuit. Duos ei filios peperit, imperatores futuros Titum Domitianumque. Praeterea filiam habuit Flavia Domitilla, quae Quinto Petillio Ceriali Caesio Rufo nupsit. Flavia Domitilla ante annum 69, cum maritus imperator faceretur, mortua est[2].

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Barbara Levick, Vespasianus, Londinii 1999, p. 12
  • Pat Southern, Domitian, Tragic Tyrant, Londinii 1997, pp. 4 et 9

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, Divus Vespasianus 3
  2. Loco citato