Titus Flavius Sabinus (consul 82)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titus Flavius Sabinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 83) senator Romanus fuit. Pater eius Titus Flavius Sabinus erat, frater Vespasiani imperatoris, qui anno 69 bello civili consul suffectus mortuus est, mater Arrecina. Uxorem duxit Flaviam Iuliam, filiam Titi imperatoris. Anno 82 consul ordinarius cum Domitiano fuit, qui eum anno sequenti ignota causa necari iussit. Frater eius Titus Flavius Clemens anno 95 consul ordinarius fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 551


Antecessores:
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Lucius Asinius Pollio Verrucosus
Consul
82
cum
Imp. Caesare Domitiano Augusto VIII
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus IX et Quintus Petillius Rufus II