Manius Acilius Glabrio (consul 91)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Manius Acilius Glabrio (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 95) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius ignoto anno consulatum administravit. Ipse anno 91 cum Marco Ulpio Traiano, qui postea imperavit, consul ordinarius creatus est[1]. Ab imperatore Domitiano coactus in arena Albani dimicavit, vel contra ursum saevum[2] vel contra alias bestias. Cum vicisset et spectatoribus omnibus victor salutatus esset, a Domitiano supplicio affectus est[3]. Filius eius Manius Acilius Glabrio anno 124 consul ordinarius fasces tenuit.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 87
  2. Iuvenalis, Satirae, IV 99; Confer etiam: Suetonius, Domitianus, 10,2
  3. Cassius Dio, LXVII 14,3


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XV et Marcus Cocceius Nerva II
Consul
91
cum
Marco Ulpio Traiano
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XVI et Quintus Volusius Saturninus