Lucius Valerius Catullus Messallinus

E Vicipaedia

Lucius Valerius Catullus Messallinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Valerius anno 73 consul ordinarius cum Domitano Caesare et anno 85 - iterum cum Domitano - consul II suffectus creatus est. Forsitan et proconsul Africam administravit. Fuit senator magnae auctoritatis et consiliarius Domitiani imperatoris multis perniciosus[1], ut Iuvenalis[2] et Plinius Minor[3] scripserunt. Ambo eum caecum fuisse rettulerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1107
  2. Satirae, IV 113-118:
    " ... et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,
    qui numquam uisae flagrabat amore puellae,
    grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
    caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles,
    dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
    blandaque deuexae iactaret basia raedae."
  3. Epistulae IV 22,5: "Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saevo mala caecitatis addiderat: non verebatur, non erubescebat, non miserebatur; quo saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur."


Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IV et Titus Caesar Vespasianus II
Consul
73
cum
Tito Flavio Domitiano Caesare II
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus V et Titus Caesar Vespasianus III