Latinitas bona

Rudolphus Amelunxen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rudolphus (vulgo: Rudolf) Amelunxen (natus 30 Iunii 1888 Coloniae Agrippinae, mortuus 21 Aprilis 1969 Dusseldorpii vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam anno 1909 finitam Amelunxen Friburgi Brisgoviae iurisprudentiae, historiae psychiatriae studebat. Postea Berolinum ibat, ubi experimentum anno 1912 absolvit. Anno 1914 doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1919 ad usque 1933 minister publicus Borussiae erat. Anno 1926 etiam praesidens regionis Provinciae Monasterii factus est. Cum Franciscus de Papen cancellarius Theodiscus summum consilium ministrorum Borussiae anno 1932 praecipitavisset, et Arnold missionem provisoriam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 factioni Zentrum interfuit, anno 1945 iterum ad factionem reconditam accedit. Anno 1946 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae creatus est. 24 Iulii eiusdem anni Britanni, qui eo tempore hanc partem Germaniae occupaverunt, eum primum praesidem ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fecerunt. Sed 17 Iunii 1947 senatus terrae Carolum Arnold (CDU) eius successorem elegit. Amelunxen autem administer rerum socialium (1947 - 1950) et postea administer iustitiae (annis 1950 - 1958) Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Anno 1949 etiam legatus Dietae Foederalis creatus est, sed hunc honorem cito reliquit, quod administer terrae suae manere cupivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Curriculum vitae (lingua Theodisca)