Centrum (factio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Medium vel Theodisca Medii Factio anno 1871 condita vetustissima omnium factionum Germaniae est.

Consilia politica[recensere | fontem recensere]

Medium incolas Catholicos in novo imperio Germanici contra consilia Othonis de Bismarck defendere in animo habuit. Semper factio Catholicorum dextrae democraticae mansit.

Historia[recensere | fontem recensere]

1871–1918[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Windhorst, conditor et dux factionis Medii

Inter tempus Imperii Germanici factio magna in Dieta Imperii Germanici fuit. A Ludovico Windhorst condita atque diu recta est. Anno 1917 cum SPD consilium de primo bello mundano finiendo promulgavit. Anno 1918 consilio ministrorum Principis Maximiliani de Baden primo a Dieta probato interfuit.

1918–1933[recensere | fontem recensere]

Certamen suffragiorum factionis Medii anno 1930

Inter Rem Publicam Vimarianam saepe cum SPD et DDP pars consilii ministrorum et "Foedus Magnum Vimarianum" condidit. Saepe et cancellarius factionis Medii fuit: Constantinus Fehrenbach anno 1920/1921, Carolus Iosephus Wirth 1921/1922, Gulielmus Marx anno 1923/1924 atque 19261928. Hic etiam ter praeses ministrorum Borussiae erat. Denique Henricus Brüning ab anno 1930 ad 1932 cancellarius Theodiscus fuit. Etiam Conradus Adenauer, qui postea cancellarius erat, tum sodalis Medii et magister civium superior Coloniae fuit. Ab anno 1928 ad 1933 Aloysius Kaas Medii ultimi praeses ante factionem a Nazistis prohibitam fuit.

1933–1945[recensere | fontem recensere]

Quamquam factio 23 Martii 1933 potestatem extraordinariam Nazistarum probaverat, hi tamen duces Medii coegerunt, ut factionem mense Iulio 1933 dissolverent. Deinde ad annum 1945 nulla factio legitima fuit nisi NSDAP.

Post annum 1945[recensere | fontem recensere]

Post secundum bellum mundanum finitum factio Medii iterum conditum est. Praesertim in Rhenania Septentrionali-Vestfalia magni momenti erat. Dux tum Rudolphus Amelunxen praeses ministrorum eius terrae fuit, sed eodem tempore factio CDU Conrado Adenauer duce condita est, quae omnes cives Christianos — et Catholicos et Protestantes - cogere in animo habuit. Itaque Medio nunc successus suffragiorum defecit. Hodie factio minima est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]