Lucius Munatius Plancus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua ad honorem Lucii Munatii Planci apud muncipium Basiliae

Lucius Munatius Plancus (natus circa annum 87 a.C.n. Atinae – mortuus est circa annum 15 a.C.n.) fuit vir militaris Romanus. Anno 54 a.C.n. primus familiae in senatum adlectus est, eodem anno legatus Caesaris in bello Gallico fuit et ei et bello civili Hispaniam 49 a.C.n. et Africam 47 a.C.n. sequebatur. Anno 46 a.C.n. Praefectus urbi Romae factus est, anno 45 a.C.n. praetor creatus est. Caesar ei provincia Gallia Comata destinavit. Cum Caesar caederetur, Munatius Plancus Romae erat. Nam 17 Martii pro reconsilitione cum homicidis dictatores censuit. Tum in provinciam suam profectus est. Ibi colonias Augustam Rauricam et Lugdunum condidit. In bello civili inter Marcum Antonium et senatum vacillabat, tum illi favebat. 43 a.C.n. de Gallis triumphavit; consul anno 42 a.C.n. erat. Tum in orientem ad Marcus Antonium iit, primo proconsul Asiam, deinde ab anno 35 legatus Syriam administravit. Hoc tempore imperator II proclamatus est. Anno 32 Antonium deresuit, testamentum eius, quo magnas partes imperii Cleopatrae VII daret, Octaviano tradidit. 16 Ianuarii 27 a.C.n. in senatui cognomen "Augusti" Octaviano dandum esse censuit. Anno 22 censor erat. Fuit orator praeclarus. Sunt, qui credant Munatium esse auctorem verum Caesaris Belli Civilis. Sepulchrum eius apud Caietam repertum est[1].
Filius eius vel nepos Lucius Munatius Plancus anno 13 consul ordinarius creatus est.

Triumphus L. Munatii Planci (43 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Triumphum L. Munatius Plancus e Gallia celebravit die 29 Decembris 43 a.C.n.. Velleius Paterculus (Historiae 2.67) ait: "Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter execrationem civium usurpabant hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 469-471