Abbatia territorialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Abbatia (discretiva)

Vexillum abbatis abbatiae territorialis cum Galerum

Abbatia territorialis vel praelatura territorialis ex canone 370 Codicis Iuris Canonici est:

certa populi Dei portio, territorialiter quidem circumscripta, cuius cura, specialia ob adiuncta, committitur alicui Praelato aut Abbati, qui eam, ad instar Episcopi dioecesani, tamquam proprius eius pastor regat.


Post Concilium Vaticanum Secundum Sancta Sedes numerum abbatiarum territorialium minuit. Anno 2002 e.g. abbatiae Sublacensis territorium in dioeceses contiguas distributum est, ut illi abbatiae nihil nisi merus titulus relictus est. Sunt adhuc undecim abbatiae territoriales in toto orbe terrarum.


Abbatiae territoriales[recensere | fontem recensere]

Italia (6)

Helvetia (2)

  • Abbatia territorialis Sancti Mauritii Agaunensis
  • Abbatia territorialis Einsidlensis

Austria (1)

  • Abbatia territorialis Beatae Mariae Virginis de Maris Stella et de Augia Majore

Hungaria (1)

Corea Septentrionalis (1)

  • Abbatia territorialis Tokvonensis (de iure; de facto a regimine Communistico suppressa)

Abbatiae territoriales pristinae[recensere | fontem recensere]

  • Abbatia Claravallensis (in Brasilia; territorium amissum anno 2002)
  • Abbatia Corbeiensis (in Germania; suppressa anno 1803)
  • Abbatia Sancti Pauli extra muros (in Italia; territorium amissum anno 2005)
  • Abbatia Sanctorum Mauritii et Mauri Clarae Vallis (in Luxemburgo; territorium amissum sub annum 1800)
  • Abbatia Nonantulanus (in Italia; territorialis abbatia usque ad annum 1820)
  • Abbatia Ndandaensis(in Tanzania; erecta 1931, territoria amissa 1963 et 1972)
  • Abbatia Peramihoensis (in Tanzania; erecta 1931, territoria amissa 1968 et 1969)
  • Abbatia Sancti Petri apud Muenster (in Canada; erecta 1921, territorium amissum 1968)
  • Abbatia B. Mariae Auxiliatricis de Belmont (in Civitatibus Foederatis Americae; erecta 1910, territorium ultimum amissum 1977)


Abbatia Einsiedlensis in Helvetiae pago Suitia

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]