Pagus Valdensis
| Valdensis | |
|---|---|
|
|
|
| Notatiae elementi | |
| Caput: | Lausonium (Francogallice: Lausanne) |
| Ambitus: | 3'212 km² |
| Populatio: | 701 526(31.12.2009)[1] |
| Densitas: | 218 incolae pro km² |
| Pars Helvetiae ab: | 1803 |
| Signum: | VD |
| Lingua: | Lingua Francogallica |
| Pagina domestica: | www.vd.ch |
| Tabula | |
|
|
|
Valdensis (Francogallice: Vaud) est pagus maximus quod ad incolas partis Francice Helvetiae est. Pagus Valdensis, cuius caput Lausonium etiam Lousonna appellata est, occasum solis spectans Helvetiae est.
Pago Valdensis finitimi pagi atque civitates sunt: Valesia, Berna, Friburgum, Novicastrum Franciaque.
Index |
Sermo publicus [recensere]
In pago Valdense Lingua Francogallica est sermo officialis.
Historia [recensere]
Praeter urbem Lausonium Pagus Valdensis ad Ducatum Sabaudiae usque ad annum 1536 pertinebat, cum Berna terras Pagi Valdensis cepit. Bernensium gratia reformatio in Pago Valdensi recepta est.
Inter bellos Napoleonis I anno 1803 Pagus Valdensis indipendens fit.
Institutiones [recensere]
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil) a 150 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium ( Conseil d'État) a 7 legatis constitutum.
Districtus [recensere]
Pagus Valdensis a die 1 Ianuarii 2008 in decem districtus (antea undeviginti districtus et sexaginta circuli) divisus est:
- Aigle cuius caput est urbs Aigle
- Broye-Vully cuius caput est urbs Payerne
- Gros-de-Vaud cuius caput est urbs Echallens
- Jura-Nord vaudois cuius caput est urbs Yverdon-les-Bains
- Lausonium cuius caput est urbs Lausonium
- Lavaux-Oron cuius caput est urbs Cully
- Morgia cuius caput est urbs Morgia
- Noviodunum cuius caput est urbs Noviodunum
- Riviera-Pays-d'Enhaut cuius caput est urbs Vibiscum
- Ouest lausannois cuius caput est urbs Renens
Urbes minores [recensere]
- Castrum Quilonis (Francogallice: Château de Chillon)
- Eburodunum (Francogallice: Yverdon-Les-Bains)
- Noviodunum (Francogallice: Nyon)
- Vibiscum, Vevey
Vici [recensere]
- Chantuorus (Francogallice: Champtauroz)
- Fanum Sancti Simphoriani (Francice: Saint-Saphorin-sur-Morges)
Notae [recensere]
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |