Grisonia
| Pagus Grisoniae | |
|---|---|
|
|
|
| Notatiae elementi | |
| Caput: | Chur/Curia Raetorum |
| Ambitus: | 7'105 km² |
| Populatio: | 193'388 (31.12.2011) [1]</ref> |
| Densitas: | 27 incolae pro km² |
| Pars Helvetiae ab: | 1803 |
| Signum: | GR |
| Lingua: | Lingua Theodisca, Lingua Rhaetica atque Lingua Italiana |
| Pagina domestica: | www.gr.ch |
| Tabula | |
|
|
|
Grisonia (vel Grisonum pagus), maximus Helvetiae pagus id quod ad territorium pertinet, inter meridiem et orientem solis spectat. Hic pagus Italiae, Lichtensteni, et Austriae adiacet. Grisoniae finitimi pagi sunt Ticinum, Urania, Glarona, Sanctogallum. Caput Grisoniae est Curia Raetorum.
Index |
Sermones publici [recensere]
Homines ibi praeter linguam Theodiscam etiam Lingua Rhaetica atque Lingua Italiana loquuntur. Nomen pagi in his sermonibus est Graubünden, Grischun, et Grigioni.
Historia [recensere]
Grisonia est pagus Helvetiae ab anno 1803, sed socia fuit Confoederationis Helvetiae multo antea.
Nam Grisonia propter coniunctionem trium municipiorum societatum: Societas Domus Dei (Rhaetice Ligia dalla casa da Diu aut Cadi, Italiane Lega della Ca' di Dio, Germanice Gotteshausbund); Societas cana (Ligia grisch, Lega Grigia, Grauer Bund), quae nomen dedit pago et Societas decem Iudicum (Ligia dallas diesch dertgiras, Lega delle Dieci Giurisdizioni, Zehngerichtebund) in aevo medio condita est.
Ab anno 1515 usque ad annum 1797, etiam nunc Italica Vallis Telina ad Grisoniam pertinet.
Terrae historicae [recensere]
Institutiones [recensere]
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Germanice Grosser Rat, Romancice cussegl grond, Italiane Gran Consiglio) a 120 legatis populi constitutum et administrandi ad Consilium (Regierungsrat, Regenza, Governo) a 5 legatis constitutum.
Districtus [recensere]
Grisoniae sunt undecim districtus, qui in triginta novem circulos divisi sunt:
- Albula in circulos divisus Alvaschein, Belfort, Bergün et Surses (caput Castellum Impitinis)
- Bernina in circulos divisus Brusio et Pesclavium (caput Pesclavium)
- Hinterrhein in circulos divisus Avers, Domleschg, Rheinwald, Schams et Thusis (caput Thusis)
- Imboden in circulos divisus Trins et Rhäzüns (caput Domat/Ems)
- Inn in circulos divisus Remuscis, Sur Tasna, Suot Tasna et Vallis Monasterii (caput Schulles)
- Landquart in circulos divisus Magia et Fünf Dörfer (caput Igis)
- Maloja in circulos divisus Praegallia et Vallis Superior Aeni (caput Samedan)
- Moesa in circulos divisus Calanca, Mesocco et Regoredus (caput Regoredus)
- Plessur in circulos divisus Curia Raetorum , Churwal et Schanfigg (caput Curia Raetorum )
- Prättigau/Tavaus in circulos divisus Tavaus, Jenaz, Klosters, Küblis, Luzein, Schiers et Seewis (caput Tavaus)
- Surselva in circulos divisus Desertina, Iliande, Lumnezia/Lugnez, Ruis et Stosavia (caput Iliande)
Vici et oppida (selectio) [recensere]
- Curia Raetorum, urbs
- Alvisinis (Alvaschein)
- Andestis (Andiast)
- Araus
- Ardezis
- Auna
- Beneduces (Germanice Bonaduz, Romancice Panaduz), vicus
- Beverus
- Bivius, vicus
- Bregonius (Germanice Bergün, Romancice Bravuogn), vicus
- Bregelus (Germanice Breil, Romancice Brigels), vicus
- Brienzola, (Germanice Brienz , Romancice Brinzauls ), vicus
- Castellum (Germanice Castiel )
- Castellum-Vergastenus (Germanice Casti-Wergenstein )
- Castrices
- Fagonium, vicus
- Fanum Sancti Victoris (Italiane San Vittore )
- Gumpus de Ernece, (Germanice Zernez, Romancice Zernez)
- Higenae (Romancice Degen, Germanice Igels), vicus
- Lapidaria, vicus
- Leitura (Romanice Ladir)
- Lemennis, (Germanice Almens, Romancice Almen), vicus
- Magia (commune), vicus
- Maladrus, (Germanice Maladers)
- Malogia, vicus
- Marmoraria (Germanice, Italiane Marmorera , Romancice Murmarera), vicus
- Mederis, (Germanice Medels im Oberland , Romancice Medel (Lucmagn)), vicus
- Medezenus (Germanice Masein), vicus
- Mentaunis, (Germanice Mathon , Romancice Maton), vicus
- Mulina, (Germanice Molinis , Romancice Molinas), vicus
- Pesclavium, vicus
- Pictavus (Germanice Pitasch , Romancice Pitasch), vicus
- Reninus (Romanice Riein), vicus
- Sanctus Mauritius, vicus
- Scanaues (Romancice Schnaus), vicus
- Schraunis (Germanice Scharans , Romancice Scharons), vicus
- Secanius (Germanice Sagens , Romanice Sagogn), vicus
- Selaunum (Germanice Schlans ), vicus
- Solium, vicus
- Seturius (Germanice: Stürvis), vicus
- Stosavia, (Germanice: Safien , Romancice: Stussavgia), vicus
- Summusvicus
- Supra Saxa
- Tinetio-Rouena
- Zuses
Montes [recensere]
Transitus [recensere]
- Bernina, transitus
- Cunus Aureus, transitus
- Lucus Magnus, transitus
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Grisoniam spectant. |
Notae [recensere]
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |