Divina Comoedia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum Dantis in portico Cellario Florentiae

Divina Comoedia (Italiane: Divina Commedia) est opus a Dante Alagherio inter annos MCCCVIII et MCCCXXI scriptum. A multis habetur primum magnum scriptum Italice esse, quia lingua Italica ab Dante impulsa est. Carmen imaginem Medii Aevi philosophiae monstrat, et in tribus canticis (Inferno, Purgatorio Paradisoque) dividitur.

Carmen descensionem ad Infernum, transitum per Purgatorium ac ascensum ad Paradisum et coniunctionem Deo narrat. Per ipso, Dantes allegoriam itineris spiritualis ad Deum fecit, theologia philosophiaque christianis utens, magnopere Summa Theologiae a Thoma Aquinati. Ex eo, Divina Comoedia Summa in verso appellata est.

Titulus primus Comedìa modo erat, sed Iohannes Boccacius adiectivum Divina deinde addidit. Prima versio adiectivo Divina in titulo a humanista venetiano Ludovico Dolce, anno MDLV a Gabriello Giolito di Ferrari edita.

De Opere[recensere | fontem recensere]

Divina Comoedia divisa est in tria cantica quae etiam sunt divisa in triginta tres cantus. Solum primum canticum habet triginta quattuor cantus, quorum primus est introductio ad totum opus.

Cantus quisque e 130 ad 150 versibus constat; versus ex undecim syllabis constituuntur. Primus agens est Dantes, qui etiam narrator est: is narrat extraordinarium iter quod ei per specialem gratiam donatum est, ut salvationem sibi pararet et humanitatem in rectam viam rursus ducere posset.

Viatoris dux est Vergilius Latinus poëta, qui eum per Infernum et Purgatorium comitatur; in summo Purgatorio monte Vergilius relinquit Dantem, et Beatrix, mulier quam Dantes semper castissime amavit, eum per Paradisum usque ad Deum ducit.

In itinere, Dantes multos homines antiquos et temporis sui videt, quibuscum loqui potest. Hoc modo intellegit quare homines in peccata cadant, cur civitates odio et invidia plenae sint, et comprehendit avaritiam ecclesiae Christianae, quae animas non curat et imperium persequitur.

Editio impressa anno 1472, servata Fulginii (Palazzo Trinci)

De argumento[recensere | fontem recensere]

Infernum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Infernum (Divina Comoedia)

Dantes iter suum nocte diei Passionis Domini anno 1300 incipit, "in media via vitae nostrae" (Nel mezzo del cammin di nostra vita). Triginta quinque annos natus, medium tempus vitae e septuaginta annis a Biblia statutis (Psalmus 90:10), in silva obscura perditus (effigies peccatorum), sub custodiam Minos, a bestiis (leone, leopardo et lupus femina) petitus quas vitare non potest, ac sine via recta vel bona (diritta via) ad salutem (quod significatus solis post montem est). Dante sese vitam suam ruere, et loco profundo (basso loco) ubi sol tacet ('l sol tace) esse, sciente, Vergilius eum redimit, deinde iter in inferno incipiens.


Purgatorium[recensere | fontem recensere]

Paradisus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant.