Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Portus Dives

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Commonwealth of Puerto Rico
Estado Libre Asociado de Puerto Rico
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis:"Ioannes est nomen eius"
Hymnus nationalis:"La Borinqueña"
Situs Portorici in mundo
Status Colonia non incorporata
Civitas sui iuris Civitates Foederatae Americae
Lingua Hispanica et Anglica
Gentilicium Portudivitensis,-e[1][2] seu Portoricensis,-e[3]
Caput Sanctus Ioannes
Gubernatio
Praeses
Gubernator
Commissarius Residens
Colonia Statunitensis non incorporata
Baracus Obama
Alexander García Padilla
Petrus Pierluisi
Area
- Totalis
- % aqua
locum 169
9104 km²
1.6
Numerus incolarum


- Tota (2014 aest.)
- Spissitas incolarum

locum 130


3 548 397
418/km²|-

Moneta Dollarium Statunitense
Zona Horaria UTC -4
Interretis abbreviatio .pr
Praefixum telephonicum +1-787, +1-939

Portus Dives,[1] olim "insula Sancti Ioannis Portus Divitis"[4] seu Portoricus[5] (Hispanice et Anglice: Puerto Rico), officialiter Consortio Portodivitensis seu Portoricensis (Hispanice: Estado Libre Asociado de Puerto Rico et Anglice: Commonwealth of Puerto Rico), est Statunitense territorium haud incorporatum cum statuto consortionis (Hispanice: estado libre asociado et Anglice: commonwealth). Situs est apud Antillas Maiores. Insula a Septemtrione Oceano Atlantico et a Meridie Mari Caribaeo eluitur. Territorium ipsā insulā Portoricensi seu Portudivitensi quoque et multis minoribus insulis Viequibus[6] (Hispanice et Anglice: Vieques), Culēbrā[7] (Hispanice et Anglice: Culebra) et Monā[8] (Hispanice: Isla de la Mona et Anglice: Isla de Mona) constituitur.

Ex anno 1947, Portudivitenses suum proprium gubernatorem eligere possunt. Eius linguae officiales sunt lingua Anglica et lingua Hispanica, quā ultimā plerique loquuntur. Politicus insulae status independentiae aut participandarum Civitatum Foederatarum Americae est quaestio magnae localis disceptationis. Die 6 Novembris anni 2012, in populari referendo, 65% incolarum in territorio suum statum ad integralem Statunitensis territorii partem sicuti civitatem elevare probaverunt, quod solum pendet a probatione Congressūs Civitatum Foederatarum.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Portoricenses seu Portudivitenses crebro suam insulam Hispanice Borinquen (Latine Boriquen[9], Borichena[10] seu Borica[11]) nuncupant, quod ab indigenico Tainico nomine Borikén, "Terram Fortis Domini" significante, derivatur. Hispanica vocabula boricua et borincano a Borikén et Borinquen, respective, derivantur et crebro sunt in usu ad identificandum aliquem Portudivetensis hereditatis. Insula quoque populariter Hispanice isla del encanto, quod "insulam incantationis" significat, nominatur.

Christophorus Columbus insulam Sanctum Ioannem Baptistam (Hispanice: San Juan Bautista) ad honorem sancti Ioannis Baptistae nuncupavit, dum capitalis urbs nominata est Urbs de Portu Divite[12] (Hispanice: Ciudad de Puerto Rico). Denique mercatores et alii maritimi visitatores insulam Portum Divitem seu Portoricum (Hispanice: Puerto Rico) denotavere, dum Sanctus Ioannes nomen in usu praecipuo commerciali cursualique portui et capitali? urbi factum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praecolumbiana aetas[recensere | fontem recensere]

Tainicus caerimonialis situs camporum pililusoriorum Caguana

Insulae Portoricensis historia, antequam Christophorus Columbus illuc adveniret, minus clara est. Quod hodie scitur, praesertim derivatur ab archaeologicis inventis et transcriptionibus oralium Hispanorum relationum. Primus liber de historia Portudivitensi funditus tractans ab Fratre Ignatio Abbad y Lasierra scriptus est anno 1776, scilicet 283 annos postquam Hispani suas sedes in insula collocavissent.

Prima Indigenarum colonia in Portorico ab Ortoroidibus, Aevi Antiqui ethnei, quod sedes suas in insula circa annum 2000 a.C.n. collocavit, constituta est. Postea, inter annos 120 et 400, Igneri, ex Orinoco orti, in insulam advenere. Inter saecula VII et XI Tainica cultura notabiliter se evolvit et circa annum 1000 Taini facti sunt praecipuum ethnos in Portorico. Quod in insulam dominavit, donec Hispani anno 1493 advenere.

Hispanorum adventus[recensere | fontem recensere]

Defensivum custodiarium in Castello Sancti Christophori (Hispanice: Castillo San Cristóbal et Anglice: Fort San Cristóbal), Antiquo Sancto Ioanne (Hispanice: Viejo San Juan et Anglice: Old San Juan)

Cum primum Europaei in insulam advenere, hanc adhuc incolebant Amerindicae Aravacae Tainorum tribus; nomen quod ei insulam dederant Borikén (Hispanice: Borinquén et Latine: Boriquen[13], Borichena[14] seu Borica[15]) erat. Primus contactus cum Europaeis Christophori Columbi opere accidit, per eius secundum iter in Antillas, die 19 Novembris anni 1493. Nihilominus aliqui, non fuisse Christophorum Columbum, qui Portum Divitem inveniret, sed Martinum Alphonsum Pinzón, qui anno 1492 solus explorationem pergens a Christophoro Columbo discessisset, asserunt. Hispanica igitur regia familiae Pinzón tempus unius anni dedit, ut opus collocandarum sedum et colonizationem, quae eos sibi insulam vindicare permisisset, incipere possent, sed ei defecere.

In principio "Sanctus Ioannes Baptista" (Hispanice: San Juan Bautista) ab ipso Christophoro Columbo ad honorem sancti Ioannis Baptistae baptizata, insula denique nomen "Portus Dives" seu "Portoricus" (Hispanice: Puerto Rico) cepit; originale nomen ad designandum urbem maximam et caput, Sanctum Ioannem (Hispanice: San Juan) manet. Conquisitator Hispanicus Ioannes Pontius Legionensis effectivus Portoricensis gubernator munere functus factus est, quia, Vincentius Yáñez Pinzón, gubernator electus ante Ioannem Pontium, nunquam advenit in insulam.

Originale revolutionarium vexillum seditionis Clamoris Larium (Hispanice: Grito de Lares et Anglice: Cry of Lares), servatum in Museo Universitatis Portoricensis

Portus Dives confestim ab Hispanis colonizatus est, qui magnum Africanorum servorum numerum illuc portavere, qui ultimi laborare Coronae Hispanicae coacti sunt, sic Amerindos Tainicos incolas, qui progressive evanescebant, commutantes. Insula statim Imperii Hispanici praecipua fortalitia et strategicus portus in Caribaeo facta est. Propter continuam Europaeorum hostium minationem curā cruciati, per saecula Hispani numerosa castra ac moenia ad protegendum caput aedificavere: erecta sunt castra sicuti Fortalitia (Hispanice et Anglice: La Fortaleza), Castellum Sancti Philippi Promunturii (Hispanice: Castillo San Felipe del Morro et Anglice: Fort San Felipe del Morro seu Morro Castle) et Castellum Sancti Christophori (Hispanice: Castillo San Cristóbal et Anglice: Fort San Cristóbal); causā horum defensivorum operum Batavi, Francogalli et Britanni in conatibus capiendae insulae defecerunt.

Anno 1809, dum Napoleo maiorem Paeninsulae Hibericae partem occupabat, conventus popularis Gadibus habitus Portoricum Hispanicum territorium ultraoceanicum cum iure mittendorum deputatorum in Cohortes Hispanicas agnovit. Deputatus Raimundus Power y Giralt praeses vicarius Cohortium Gades|Gaditanarum factus est et eius constitutionales saeculi XIX reformationes demographico ac oeconomico incremento favere et praesertim maiorem celebritatem insulae contulere. Post nationalem independentiam a Centroamericanis et Austroamericanis nationibus obtentam, Portoricus et Cuba unicae duae Mundi Novi coloniae ad Imperium Hispanicum pertinentes mansere. Paupertas et politica longinquitas ab Hispania in parvam sed significativam insurrectionem, anno 1868, nuncupatam Clamorem Larium (Hispanice: Grito de Lares et Anglice: Cry of Lares) induxere: quae facile et cito repressa est. Huius independentistici motus fautores fuere Raimundus Emeterius Betances, nationis Portudivitensis "pater" putatus, et aliae politicae personae, apud quas Secundus Ruiz Belvis. Paucis annis postea ortus est Motus Autonomicus Portoricensis, a Romano Baldorioty de Castro coeptus et a Ludovico Muñoz Rivera usque ad exeuns saeculum evolutus. Anno 1897, Ludovicus Muñoz Rivera et alii independentistae Hispanicae gubernationi liberali Chartam Autonomiae Portoricensis (Hispanice: Carta Autonómica de 1897 de Puerto Rico et Anglice: Charter of Autonomy for Puerto Rico) agnoscere et accipere persuasere. Anno proximo disposita est prima, sed durationem brevis, gubernatio autonoma Portudivitensis. Conciliatum igitur est sustinere gubernatorem ab Hispania nominatum, qui quodvis legislativum decretum cum quo dissentiret rescindere poterat, et parlamentariam structuram partim electam.

Portoricus sub Statunitensi dominio[recensere | fontem recensere]

Navis bellica USS Massachusetts (BB-2) quae Statunitensem classem per appulsum in Guanĭcam (Hispanice et Anglice: Guánica) comitata est.

Die 25 Iulii anni 1898, exorto bello Hispano-Americano, in Portum Divitem, Hispanicam coloniam, Civitates Foederatae Americae appulsu in Guanĭcam (Hispanice et Anglice: Guánica) invasere. Foedere Lutetiensi anno 1898 Hispania Portoricum, iuxta cum Guama et Philippinis, Civitatibus Foederatis Americae cedere coacta est. Saeculum XX sub Statunitensi militari regimine cum civitatis functionariis, incluso gubernatore, qui a Praeside Statunitensi nominabantur coepit. Anno 1917, Lex Jones–Shafroth (Hispanice: Ley Jones-Shafroth et Anglice: Jones–Shafroth Act), a Congressu Statunitensi probata, Portudivitensibus incolis nationalitatem Statunitensem sic concedebat, ut Portoricenses adscribi sicuti milites per Primum Bellum Mundanum possent.

Annis Depressionem Magnam anni 1929 secutis, aliqui politici duces mutationes conati sunt, apud quos eminuit Petrus Albizu Campos, praecipuum nationalem motum pro independentia, Factionem Nationalisticam Portoricensem (Hispanice: Partido Nacionalista de Puerto Rico et Anglice: Puerto Rican Nationalist Party) ducens. Sed ad adeundum radicalem mutationem in gubernativa nationis structura exspectandos erant ultimi anni administrationis Rooseveltanae et Trumananae. Hac perihodo fuit quoddam compromissum, a Ludovico Muñoz Marín et aliis politicis evolutum, cuius summo fastigio fuit anno 1946 designatio, a parte praesidis Henrici Truman, primi gubernatoris Portudivitensi origine, Iesū T. Piñero. Anno 1947 Civitates Foederatae Americae ius eligendi democratice gubernatoris Portoricensis concesserunt et die 2 Ianuarii Ludovicus Muñoz Marín primus gubernator Portudivitensis a populo electus factus est.

Kalendis Novembribus anni 1950 duo Portoricani nationalistae, Griselius Torresola et Anscharius Collazo, praesidem Henricum Truman occidere conati sunt. Apparebat desiderium maioris autonomiae et, sicuti immediatus effectus, is authenticum democraticum referendum in Portu Divite permisit, ut statueretur, si vellent, quaedam propria constitutio. Quod anno 1952 accidit, et talis constitutio characteres consortionis (Anglice: commonwealth et Hispanice: estado libre asociado), vocabuli crebro in usu ad designandam praesentem relationem inter ambas civitates, sumpsit. Denique per decennium 196 insula rapidam industrializationem cognovit, beneficio ambitiosorum propositorum sicuti Operatio Se Calceare (Hispanice: Operación Manos a la Obra et Anglice: Operation Bootstrap), quae Portoricensis oeconomiae fundamenta ex agriculturalibus in industrialia mutare proponebat.

Ultima decennia. Versus adhaesionem Civitatibus Foederatis Americae[recensere | fontem recensere]

Hodie insula clara periegetica destinatio et praecipuum centrum industriale pharmaceuticum et fabricatorium facta est. Nihilominus "pugna" ad definiendum politicum statum nunquam constitit. Ultimis decenniis, localiter auctorizata sunt plebis scita, quae decernerent, utrum Portoricus consortionem consolidare an Civitatum Foederatarum civitas omnibus effectibus fieri poscere deberet; sed post tres angustas victorias pro servanda consortione, revera nihil in relationibus cum Civitatibus Foederatis Americae mutavit.

In duobus referendis habitis annis 1967 et 1993 Portudivitenses se Civitatibus Foederatis Americae iungere recusavere.

In civitatis referendo anni 1998, consortio contra civitatem foederatam cum 50.3% suffragiorum vicit et grosso modo divisi sunt eisdem percentationibus fautores factionis pro foederatione, Factionis Novae Progressisticae (Hispanice: Partido Nuevo Progresista et Anglice: New Progressive Party) et fautores factionis pro consortione, Factionis Popularis Democraticae (Hispanice: Partido Popular Democrático et Anglice: Popular Democratic Party). Factio Libertatis Portus Divitis (Hispanice: Partido Independentista Puertorriqueño et Anglice: Puerto Rican Independence Party) 2.5% suffragiorum consecuta est et quamobrem confirmata est apud praecipuas Portoricenses factiones.

Die 6 Novembris anni 2012, Portoricus suffragatus est de insulae statu. Prima quaestione 54% desiderium mutandi status expressere. Secunda quaestione 61.1% Portudivitensium pro adhaerendo Civitatibus Foederatis Americae sicuti 51ª civitas foederalis se declaravere, 5.5% pro independentia et 33.3% pro servando statu. Grosso modo, fautores adhaesionis republicani et fautores servandi status democrati fuere.

Referendum devinciens non sunt et nunc ut Congressus Civitatum Foederatarum utrum Portorici adhaesio acciperetur decerneret spectat.?

Geographia[recensere | fontem recensere]

Portorici tabula geographica

Portus Dives seu Portoricus e praecipua Portu Divite seu Portorico (Hispanice et Anglice: Puerto Rico) et variis minoribus insulis sicuti Viequibus[16] (Hispanice et Anglice: Vieques), Culēbrā[17] (Hispanice et Anglice: Culebra), Monā[18] (Hispanice: Isla de la Mona et Anglice: Isla de Mona), Insulā Desechensi[19] (Hispanice et Anglice: Desecheo) et Capsā Mortuorum (Hispanice: Caja de Muertos et Anglice: Coffin Island seu Dead Man's Chest) consistit. E quibus quinque ultimis, solum Culēbra et Vieques incolas totum per annum habent. Culebra, quae solum milia passuum duodeviginti a terrā firmā distat, est domus Orae Flamencensi (Hispanice: Playa Flamenco et Anglice: Flamenco Beach), unae apud optimas oras decem in toto orbe terrarum. Insula Mona incolas per maiorem anni partem non habere solet, exceptis operariis Ministerii Opium Naturalium et Ambitalium (Hispanice: Departamento de Recursos Naturales y Ambientales et Anglice: Department of Natural and Environmental Resources). Sunt etiam multae minores insulae, inclusis insuletis Monetto (Hispanice: Islote Monito et Anglice: Monito Island) et Insuleto Sancti Ioannis (Hispanice et Anglice: Isleta de San Juan), quae ultima Antiquum Sanctum Ioannem (Hispanice: Viejo San Juan et Anglice: Old San Juan) et Portam Terrae (Hispanice et Anglice: Puerta de Tierra) includit et cum praecipuā insulā pontibus conectitur.

Consortioni Portoricensi area 13 790 km2 seu 5320 mi2 est, e quibus 8870 km2 seu 3420 mi2 terra est et 4921 km2 seu 1900 mi2 aqua est. Maxima praecipuae insulae longitudo ex Oriente versus Occidentem 180 km seu 110 mi et maxima amplitudo e Septemtrione versus Meridiem 65 km seu 40 mi est. Portus Dives est minima apud Antillas Maiores, cuius magnitudo 80% Iamaicae, solummodo circa 18% Hispaniolae et 8% Cubae, maxima apud Antillas Maiores, est.

Insula praesertim montana cum magnis litoralibus areis Septemtrione et Meridie est. Praecipuum iugum montium Cordillera Centralis (Hispanice et Anglice: Cordillera Central) nuncupatur. Altissimus locus in Portorico Cirrus Punctae (Hispanice et Anglice: Cerro de Punta), 1339 metra seu 4393 pedes altus, in hoc iugo situs est.

Alium ponderis summum est Elyunque[20] (Hispanice et Anglice: El Yunque), unum apud altissima in Serra Luquillensi[21] (Hispanice et Anglice: Sierra de Luquillo) in Silva Naturali Elyunquensi (Hispanice: Bosque nacional El Yunque et Anglice: El Yunque National Forest), 1065 metra sive 3494 pedes altum.

Litus Patillae[22] (Hispanice et Anglice: Patillas) in Portu Divite

Portorico sunt septemdecim lacus, omnes ab homine facti, et amplius quinquaginta flumina, pleraque e Cordillera Centrali orta. Insularis regionis Septemtrionalis flumina typice longiora et cum maiore fluxu volumetrico illis Meridionalibus sunt, quia Meridionalis regio minus pluviae accipit quam Centralis et Septemtrionalis regiones.

Portus Dives e Cretaceo usque ad Eocaenum vulcanicis et plutonicis lapidibus, qui novioribus Oligocaenicis ac recentioribus carbonatis et aliis lapidibus sedimentariis teguntur, componitur. Pleraeque speluncae et topographia carstica[23] in insula in Septemtrionali regione in carbonatis evenit. Antiquissimi lapides circiter 190 millionibus annorum abhinc (in Iurassico) orta sunt et in Serra Vermicula (Hispanice et Anglice: Sierra Bermeja) in Autroccidentali insulae parte sitae sunt. Qui crustae oceanicae partem repraesentant et e zona Oceani Pacifici egredi creduntur.

Portoricus in limitibus inter laminas Caribicam et Boreo-Americanam iacet et tectonicis contentionibus quas haec interactiones causant deformatur. Hae contentiones terrae motus et megacymata causare possunt. Hi seismici eventus, iuxta cum lapsibus terrae, aliquae apud gravissima geologica pericula in insula et in Boreorientali Caribaeo repraesentant.

Recentissimus terrae motus die 8 Octobris anni 1918 accidit et aestimatam magnitudinem 7.5 scalae Richterianae habuit. Ante litus Aguadillae[24] (Hispanice et Anglice: Aguadilla), nonnulla chiliometra de Septemtrionali litore, ortus et a megacymate comitatus est. Quod magna detrimenta in proprietatibus causavit et amissiones vulgavit corrupta infrastructura, praesertim pontibus. Quod aestimatas 116 mortes et 4 milliones dollariorum Statunitensium in proprietatum detrimentis intulit. Gubernativa defectio agendi rapide ad praebendam generalem opitulationem politico activismo e opponentium parte et denique ortui Factionis Nationalisticae Portoricensis contribuit.

Fossa Portoricensis (Hispanice: Fosa de Puerto Rico et Anglice: Puerto Rico Trench) maxima et profundissima fossa in Oceano Atlantico, propemodum 115 chiliometra seu 71 milia passuum Septemtrione Portorici in limite inter laminas Caribicam et Boreo-Americanam sita est. Est 280 chiliometra seu 170 milia passuum longa. Cuius profundissimus locus, Depressio Milvauchia[25] (Hispanice: Depresión Milwaukee et Anglice: Milwaukee Deep) nuncupatus, fere 8400 metrorum sive 27 600 pedum sub aequore iacet.

Clima[recensere | fontem recensere]

In zona tropica situs, Portus Dives umidum tempus anni habet quod extensum est ex Aprili usque ad Novembrem. Cordillerae Centralis Mons praecipua causa variatarum temperaturarum et praecipitationum in brevissimis distantiis accidentium sunt. Montes etiam amplam variationem in locali venti velocitate et directione propter protectorios ac corrivatorios effectus iuxta cum climatica variatione causare possunt.

Insula mediam temperaturam 82.4 ºF seu 28 ºC per annum habet, cum media minima temperatura 66.9 ºF seu 19 ºC et maxima 85.4 ºF seu 30 ºC. Temperaturae haud asperiter per tempora anni mutant. Temperatura in Meridie plerumque paucos gradus altiores est et in mediis intestinis montibus temperaturae semper frigidiores sunt quam illae reliquae insulae.

Inter hiemem et aestatem est temperaturae differentia est solum circiter 6 ºF seu 3.3 ºC. Quod debetur praesertim tepidae aquae tropici Oceani Atlantici, quae significative frigidiorem aërem se e Septemtrionem versus Boreoccidentem moventem? temperat. Litoralium aquarum temperaturae per annum sunt propemodum e 75º F Februario usque ad 85 ºF Augusto. Maxima temperatura umquam relata 99 ºF seu 37 ºC Arecībi[26] (Hispanice et Anglice: Arecibo) fuit, minima autem temperatura umquam relata 40 ºF seu 4 ºC Adiunctis (Hispanice et Anglice: Adjuntas), Aibonitone [27] (Hispanice et Anglice: Aibonito) et Corŏzāle[28] (Hispanice et Anglice: Corozal) fuit. Media annua praecipitatio 1687 mm seu 66 pollices" est.

Maximarum temperaturarum campus et media ratio (secta linea) in Portorico
Minimarum temperaturarum campus et media ratio (secta linea) in Portorico
Praecipitationis campus et media ratio (secta linea) in Portorico

Portus Dives tempus Atlanticorum huracanorum passus est, pariter reliquo Mari Caribaeo et Septemtrionali oceano Atlantico. Peraeque, quarta annuae pluviae pars tropicis turbinibus venti contributa est, qui crebriores per agitationis Puellae perihodos quam per illas Puelli sunt. Turbo cum tropicae procellae vi prope Portoricum peraeque in singula quinquennia transit. Huracanum insulae vicinitatem peraeque semel septenis annis transit. Solum unum Categoriae 5 huracanum insulam ex anno 1851 verberavit, Huracanum Lacus Okeechobee seu Huracanum Sancti Philippi II Septembris anni 1928.?

Biodiversitas[recensere | fontem recensere]

Amazona vittata, periclitata avis species et Portudivitense symbolum.

Archipelago endemicae species 239 plantarum, 16 aves et 39 amphibia aut reptilia, e 1998 agnitae, connumerant. Quarum pleraeque (234, 12 et 33 respective) in praecipua insula inveniuntur. Notissima endemica species et Portoricensis magnificentiae symbolum est eleutherodactylus (Hispanice et Anglice: coquí), parvum anurum faciliter identificatum propter vocationis sonum, e quo derivat eius nomen Hispanice et Anglice. Pleraeque eleutherodactylorum sepecies (13 e 17) vivunt in Silva Naturali Elyunquensi[29] (Hispanice: Bosque nacional El Yunque et Anglice: El Yunque National Forest), tropica silva pluviali ab insulae Boreoriente antea nuncupata Silva Nationali Caribica. Elyunque[30] (Hispanice et Anglice: El Yunque) domus est amplius 240 plantarum, quarum 26 endemicae insulae sunt. Etiam domus est 50 avium speciebus, apud quas excellit valde periclitata amazona vittata (Anglice: Puerto Rican amazon seu Puerto Rican parrot seu iguaca et Hispanice: cotorra puertorriqueña seu iguaca).

Per insulam ab Austroccidente, 40 km2 sive 15 milia passuum quadrata siccae terrae in Consortionis Reservato Silvestri Guanicensi amplius 600 inusitatas species plantarum et animalium continent, apud quas includuntur periclitatae species 48 et endemicae Portui Diviti 16.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Capitolium Portoricense (Hispanice: Capitolio de Puerto Rico et Anglice Capitol of Puerto Rico), Senatūs et Camerae Repraesentantium sedes.

Praesens Portudivitensis constitutio, die 25 Iulii anni 1952 promulgata, Portoricum Statunitensem Consortionem definit. Per quam limitatur insulae autonomia respectu nationalis defensionis, signandae monetae, rationum externarum et administrandi cursus publici ac teloniorum. Potestas exsecutiva a gubernatore exercetur, qui eligitur cata annis quattuor et adiuvatur suis muneribus a consilio secretariorum. Potestas legisfera in dibuleutico legisfero conventu, consistente in sodalium 27 Senatu et 52 sodalium Camera Repraesentantium, residet. Respectu potestatis iudicialis, eius maximum organum Tribunal Supremum, a magistratibus septem a gubernatore nominatis formatum est. Gubernatio Foederalis Statunitensis a tribunali districtus et procuratore a Praeside Civitatum Foederatarum designatis repraesentatur. Ad huius nationis Iudicium Maximum appellationes ob Portudivitensia tribunalia factas ultima rogatione interponi possunt.

Nationis gubernator Alexander García Padilla est a die 3 Ianuarii anni 2013. Senatūs praeses Eduardus Bhatia et Camerae Repraesentantium praeses Iacobus Perelló est.

Apud praecipuas factiones politicas sunt:

Respectu collegiorum opificum, haec sunt maximae repraesentationis in natione:

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Municipia Portorici

Sicuti territorium haud incorporatum Statunitense, Portoricus nullam administrativam primi ordinis divisionem habet, sicuti definitum a Gubernatione Statunitensi, sed sunt municipia septuaginta octo secundo gradu quae comitatūs munere funguntur. Municipia vicissim divisa sunt in barria (Hispanice et Anglice barrios), quae vicissim divisa sunt in sectores (Hispanice sectores et Anglice sectors). Singula municipia singulos alcaldes seu maiores (Hispanice alcaldes et Anglice mayors) habent et singulae municipales legislaturae singulis annorum quattuor temporibus eliguntur.

Tabula Portorici municipia ostendens.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Continuum demographicum incrementum, datis ad aannum 2003 accommodatis.
Fluxus migratorius versus Portoricum.

Anno 2004 Portoricensis populositas, constanter crescens, 3 920 000 incolas comprehendebat, quamquam emigrantium in Civitatibus Foederatis residentium numerus cifram 4 300 000 superabat. E decennio 197 evenit demographicum incrementum par 0,47% per annum, cum exspectatione vitae nimirum alta: 81,77 annis feminis et 73,67 annis viris, cum nationali media 77,62 annorum. Praesens Portudivitensis populositas Europaeorum, Afrorum et Amerindorum mixtura cum parva Asianorum praesentia est. Praecipuum ethnos ab albicoloribus mixticiis repraesentatur, qui orti sunt ex hybridatione praesertim inter Hispanos (et alios Europaeos) et Tainos, insulae indigenas, sed etiam cum Canariarum incolis. Nuper, reapse, Universitatis Portoricensis investigationem de mitochondriali acido desoxyribonucleico incolarum in Caribica insula fecit et resultatio est ut 61% Portoricensium a Tainis, 27% ab Afris et 12% ab Eurpaeis directam originem haberent, quia hoc albicolorum ethnos (aut sit melius dicire albicolorum-Tainorum) altam Amerindicarum Tainicarum somaticarum indolium percentationem possidet. Aliud principale ethnos in insula a nigricolorum Afrorum servorum descendentibus repraesentatur, qui Conquisitatores Hispani in insulam apportavere. Inter quos identificari possunt Yorubicum et Bantuense ethnē, orta ex Africa Occidentali. Ultimum ethnos, ad 1% populositatis correspondens, ab Asianis, praesertim e Sinis et Iaponia venientibus, repraesentatur. Apud ethnicas minoritates denique citandi sunt immigrantes Cubani, Dominiciani, Columbiani et Venetiolani venientes in insulam nuperrime.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae officiales exsecutivi rami in gubernatione Portudivitensi Hispanica et Anglica sunt, quamquam Hispanica primaria est. Lingua Hispanica unica lingua officialis toti Consortionis iudiciali systemati est et fuit, etsi fuit anno 1902 lex linguae Anglicae unicae. Statunitensis tribunalis districtūs omnia officialia negotia Districtui Portoricensi Anglice administrantur. Anglice parva minoritas loquitur -minus quam 10% incolarum. Lingua Hispanica praecipua lingua negotiorum, educationis et quotidianae vitae in insula, qua amplius 95% incolarum loquuntur.

Publicarum scholarum instructio tota in Portu Diviti Hispanice agitur. Sunt probatoria programmata propemodum in duodecade apud amplius 1 400 publicas scholas ad agendam instructionem solum Anglice ordinantur. Lingua Anglica sicuti secunda lingua docetur et obligatoria disciplina ex elementariis ordinibus usque ad lyceum est. Surdae communitatis linguae lingua gesticulatoria Americana et eius localis variatio, lingua gesticulatoria Portudivitensis, sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Portum Divitem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Portus Dives"; nomen adiectivum: "Portudivitensis": Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009
  2. José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.
  3. José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.
  4. "Insula Sancti Johannis Portus Divitis" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  5. José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.
  6. mycologia.org ubi dicitur: "This is the first survey of trichomycetes for Vieques, Puerto Rico. (...) A new species of Enterobryus, which was found attached to the gut of the millipede Anadenobolus arboreus (Diplopoda), is described as Enterobryus viequensis sp. nov. (...)"
  7. sealifebase.org
  8. waza.org
  9. Lexicon Universale Hofmann
  10. Lexicon Universale Hofmann
  11. Lexicon Universale Hofmann
  12. Lexicon Universale Hofmann
  13. Lexicon Universale Hofmann
  14. Lexicon Universale Hofmann
  15. Lexicon Universale Hofmann
  16. mycologia.org ubi dicitur: "This is the first survey of trichomycetes for Vieques, Puerto Rico. (...) A new species of Enterobryus, which was found attached to the gut of the millipede Anadenobolus arboreus (Diplopoda), is described as Enterobryus viequensis sp. nov. (...)"
  17. sealifebase.org
  18. waza.org
  19. Vicipaedia Anglica
  20. alfredocolon.zenfolio.com
  21. Vicipaedia Anglica
  22. Encyclopedia of Life
  23. Русско-латинский словарь
  24. United States Geological Survey Professional Paper
  25. Vicipaedia Latina
  26. Tabellae Geograhicae ab Henrico Scherer
  27. Fungus and Lichen Type Collection
  28. Symbolae Antillanae, seu, Fundamenta florae Indiae Occidentalis
  29. alfredocolon.zenfolio.com
  30. alfredocolon.zenfolio.com