Gades

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
GADES Cádiz
Signum urbis

Notitiae elementa
Vulgo: Cádiz
Provincia: Vandalitia
Populatio: 130.561 (fine anni Domini 2006)
Lingua: Hispanica
Condita: saeculo XI a.C.n.
Tabula

Geographica Gadium tabula, anno 1888 depicta.

Gādēs[1] (-ium, f. pl.;[1] Hispanice Cádiz ; Punice גדר Gādīr, Gaddīr[2] ; Graece τὰ Γάδειρα; Arabice Qadiz) sunt urbs et portus in Hispania meridio-occidentali et caput Vandalitiae, unius ex octo provinciarum quae communitatem autonomam constituunt. Sententia urbis est "Hercules fundator Gadium dominatorque."

Historia[recensere | fontem recensere]

Traditur urbs a Phoenicibus saeculo duodecimo a.C.n. condita esse, at usque adhuc archaeologi nihil a tempore ante saeculum nonum invenerunt. Nihilominus fertur urbs esse antiquissima Europae habitatio continua exstans. Secundum fabulas Graecas, Hercules, Geryone interfecto, Gades condidit, et certus est Hercules Tyrius ibi cultum adesse. Saeculo sexto a.C.n., urbem Puni, saeculo tertio, Romani tenuebant.

Imperio Romano corrupto, Gades factae sunt oppidum minoris momenti, usque ad saeculum quintum decimum; anno autem 1495, Christophorus Columbus secundam navigationem a Gadibus profectus est.

Franciscus Drakus Eques classem quandam Hispanicam in portu Gaditano Aprile 1587 sustulit. Bello inter Anglicos et Hispanicos gesto, Robertus Blake praefectus classis Angliae Gades a parte marina ab anno 1655 usque ad annum 1657 obsidebat.

Saeculo duodevicensimo, Gades urbem Hispalem superaverunt, in quo ad commercium Americanum attineret.

Theatrum Romanum[recensere | fontem recensere]

Theatrum Romanum
Ecclesia cathedralis gadicensis

Nonnullis horreis veteribus igni anno 1980 destructis, reliquia theatri Romani in vico urbano El Pópulo appellato inventa sunt. Incendium corium fabricationis patefecit quod fundamenta aedificiorum Medii Aevi videbatur; haec fundamenta vicissim supra saxa antiquiora aedificata erant, calces more Romano caesas. Cava accurata theatrum Romanum magna ex parte intactum in lucem protulerunt.

Theatrum, iussu Lucii Cornelii Balbi minoris primo saeculo a.C.n. constructum, est orbis terrarum secundum a maximo theatrum Romanum, paululum minus solum theatro Pompeiorum, ad meridiem Romae sito. Cicero, in Epistulis ad Familiares, de usu Balbi pro ipsius propagandis scripsit.

Carnelevarium[recensere | fontem recensere]

Gadibus sunt praeclarum Carnelevarium, in quo chirigotas (satyrae) cantantur.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Axel W Ahlberg, Nils Lundqvist, Gunnar Sörbom. Norstedts latin-svenska ordbok. Editio secunda anni 2002.
  2. Confer Pl. H. N.: "appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepe significante."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gades spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!